{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Danielis Bernoulli 12","citation":"Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/12.md","author":{"name":"Daniel Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli"},"work":{"title":"Vita Danielis Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Ambo igitur fratres ad ornandam nascentem academiam Petropolin (a. 1725.) vocantur. Uterque fraterno amore intime junctus fratri, cum una vivendi occationem invenisset, vocationi paruit, & operam novae academiae in quinquennium addixit. Promiserat autem stipendium atque praemia non modo eruditione illorum digna, sed & majestatem tanti principis decentia imperator optimus, & accenderat hoc modo studium fratrum illustrium, tantae principis clementiae demerendae, implendaeque spei, quam ille conceperat. Intercessit tamen, non quidem industriae Bernoullianae, orbisque eruditi cupidini, veritates quam plurimas hactenus ignotas ab illis accipiendi, ast tranquillitati tamen gaudioque animi, quod ex facultate conjunctissime una vivendi capiebant fratres, humanarum rerum vanitas & inconstantia. Vix enim novem menses Petroburgi vixerant, cum (a. 1726. 9. Aug. st. n) major natu humanitatis partes explendo vita decederet. Quod vulnus tum NOSTRO altissime inflictum est, cum in fortunae gremio totus resedisse sibi videretur. Neque tamen istud fatum laudabile suum studium, promotis disciplinis philosophicis & mathematicis academiae honorem augendi, imminuere passus est, quin potius numerosis iisdemque eruditissimis commentationibus ac meletematibus academiae Commentarios ditare, antiquissimum duxit. Consumsere tamen, tum luctus de amisso fratre & amico certissimo, tum laborum contentio nimia, vires sanitatis tantopere, ut (a. 1730.) elapso desponso quinquennio missionem petere, inque patriam redire secum constitueret. Quae vero merita mirum in modum eum commendaverant Petropolitanae aulae, tunc obstitere, quo minus voto suo potiri posset.","prev":{"citation":"Vita Danielis Bernoulli 11","label":"BASILEENSES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/11"},"next":{"citation":"Vita Danielis Bernoulli 13","label":"BASILEENSES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/13"},"credit":{"text":"Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}