{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Danielis Bernoulli 21","citation":"Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/21.md","author":{"name":"Daniel Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli"},"work":{"title":"Vita Danielis Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":") Ingens, quam consummata sua eruditione insignibusque meritis ὁ μακαρίτης noster sibi adquisiverat, fama id quoque effecit, ut nemo fere peregrinus, in itinere versatus literario, qui accuratae scientiae duceretur cupiditate, urbem nostram transiret, quin celeberrimi viri coram videndi atque noscendi studio incensus Eum in aedibus illius conveniret. Quicunque autem, sive peregrinus sive nostras, illum primum in ipsius musaeo inviseret, mirari debebat, tam profunda doctrina virum non, ut Eruditi aliàs fere solent, libris scriptisque circumvallatum & sepultum pene inveniri. Ille non erat mos NOSTRO, multos perlegendo aut evolvendo libros, eruditionem suam ab aliis mutuam accipere, eosque serviliter imitari; (a) sed, suae indulgens meditationi, omniaque sua portans secum, ex proprio cerebro tanquam fonte uberrimo ac purissimo res exquisitissimas hauriebat, quas deinceps graphii ope & ardesiae (nam ea fere erant quibus uti solebat instrumenta) ulterius elaborabat ac perficiebat; & hoc modo enatae sunt egregiae quae illum auctorem habent, lucubrationes ac meletemata. Postquam per annos decem & septem Professoris Anato(a) In honore admodum parvo cum haberet lectionem (nisi eorum librorum qui ad excolendum potius ingenium, quam augendam doctrinam facerent), mirum non est, quod in illius Bibliotheca, quae haud exigui quidem pretii erat, vix unum alterumve exstiterit volumen, emtionis jure acquisitum, sed eam fere contentam fuisse collectione Actorum & Commentariorum illarum academiarum quarum erat socius, aliisque operibus curantibus iisdem academiis typis editis, itemque plurimis Philosophorum & Geometrarum celeberrimorum scriptis, quae ab auctoribus NOSTRO, ut judici intelligenti ac peritissimo, honoris & observationis testificandae caussa, fuerant oblata miae & Botanices munus obiisset ὁ πάνυ, accidit, ut a. 1750.","prev":{"citation":"Vita Danielis Bernoulli 20-2","label":"RUS, LALANDIUS, HUFFONIUS, LEONH. & JO. ALB. EULERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/20-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/20-2"},"next":{"citation":"Vita Danielis Bernoulli 22","label":"RUS, LALANDIUS, HUFFONIUS, LEONH. & JO. ALB. EULERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/22"},"credit":{"text":"Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}