{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Danielis Bernoulli 4","citation":"Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/4.md","author":{"name":"Daniel Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli"},"work":{"title":"Vita Danielis Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Locus quidem natalis non fuit urbs patria, at nihilo tamen secius contigit illi esse tam fortunato in ipso nasci musarum gremio, primumque aurae vitalis halitum haurire Groningae, ubi Pater, ut diximus, magna cum eruditionis fama, μαθηματα publice exercebat. Quamquam vero Basilea nostra celeberrimi hujus civis natalibus gloriari nequeat, attamen haud parum decoris ei accessisse nobis videtur, quod in illius sinu fuerit educatus, in ejusque scholis institutus, primumque adeo illius quam postea sibi adquisivit gloriae fundamentum in illa posuerit. Anno enim aetatis sexto nondum exacto (1705. m. Oct.), comitatus est parentes Groninga decedentes, & in patriam redeuntes. Cum sanctae Religionis nostrae praeceptis puero mature instillatus est verus in Deum amor, & charitas non fucata in Proximum. Ingenium autem docile ac vivacissimum, nec minus sciendi cupidum, tam in ludo publico, quam privata domesticorum praeceptorum institutione, imprimis autem summi optimique parentis propria cura & manuductione, literarum artiumque liberalium elementis tam diligenter fuit imbutum atque excultum, ut a. 1713. gymnasio nostro emissus, lectionibus publicis maturus jam haberetur. Academiae civis factus Philosophiam studiose coluit, clarissimosque ejus temporis Professores sedulo audivit; & in Logica quidem artificiali, (naturalis enim cogitandi ars ipsi erat congenita,) Doctorem publicum habuit J. ROD. ZWINGERUM, in Rhetorica, CHRISTOPHORUM EGLINGERUM, in Latinis & Graecis literis, NICOLAUM HARSCHERUM & SAMUELEM BATTIERIUM, omnes nostrates. Utque gallicae linguae, qua ob frequentissimum ejus in terris nostris usum commode carere non possumus, adsuesceret, ideo a providis parentibus Curtlariam missus, & pastori cuidam gallico ejus oppidi alendus traditus est. Anno autem vertente – pro ingenii enim qua pollebat alacritate intra perbreve illud tempus plenissimam hujus linguae facultatem consecutus erat – domum redux factus, brevi post studiorum ac laborum digna praemia tulit; & primam quidem quam vocant lauream ex ipsius parentis Brabeutae designati manibus accepit (a. 1715.), qua occasione habita oratiuncula ostendit: Nobilitatem virtutis ac eruditionis praeferendam esse generis vel muneris nobilitati, sicque suam ipsius quadantenus laudem futuram dixit. Altioribus jam incumbens studiis, publicas audivit praelectiones FM. ZAESLINI in Philosophiam moralem; JOH. LUD. FREYII in Historiam, J. ROD. BECKII in Philos.","prev":{"citation":"Vita Danielis Bernoulli 3","label":"BASILEENSES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/3"},"next":{"citation":"Vita Danielis Bernoulli 5","label":"BASILEENSES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/5"},"credit":{"text":"Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}