{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Danielis Bernoulli 6","citation":"Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/6.md","author":{"name":"Daniel Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli"},"work":{"title":"Vita Danielis Bernoulli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Acerbissimo dolore & verecundia juvenem nostrum affecit injusta illa, quam putabat, exprobratio, quae certe adsentationis plus quam vituperii habebat, de insulsitate illorum, qui mathematica studia spernunt eo nomine, quod Mathematici quondam maleficis fuerint adnumerati. Jam vero illam NOSTER attigerat aetatem, qua vitae genus sibi erat eligendum. Stabat in bivio, nescius, Musisne an vero Mercurio litaret, utrum viam quae ad laudem & gloriam, an illam quae ad opes ducere ac divitias solet, ingrederetur. Ab hac parte inditus ipsi genius nativaque inclinatio ad studia eum impellebat; ab altera autem variae haud levis momenti domesticae rationes, & ipsorum parentum consilium, ad mercaturam eum pertrahebant, quibus tandem docilis Juvenis refragari ulterius non poterat. At vero, AA., omniscii Dei Providentia admirandam prorsus hic, uti quidem nullibi non solet, sese exhibuit; quippe quae, altioribus NOSTRUM destinans, fecit, ut oblata sibi jam semel iterumque addiscendae mercaturae opportunitate uti commode non posset, sed ambabus vicibus spe sua destitueretur. Itaque divino huic nutui aures obedientes praebuit, & pristinum ingressus curriculum magno cum ardore literarum studia prosecutus est; – ô felicem faustamque consilii mutationem! quam, ob egregios qui in literatum orbem inde redundarunt fructus, huic merito gratulamur. Scientiis quidem mathematicis ac physicis, ad quas & exempla domestica, summi nimirum parentis, & fratris natu majoris, & ipsa praecipue menti ingenita propensio, eum impellebant, totus se NOSTER immersisset, nisi more, apud nos saltem, recepto superiori quam vocant facultati nomen dandum fuisset. Quare, cum frater NICOLAUS Themidis sacerdos jam esset factus, ipse Apollini operam suam addixit, & sacrae Medicinae Studiosum sese profiteri coepit; primaque artis salutaris praecepta in ipsa academia patria hausit ex ore celebb. ejus temporis artis medicae Professorum, JOH. nimirum HENRICI STAEHELINI, Anatomiam & Botanicam docentis; EMANUELIS KOENIG, avi nostri materni, Theoriae medicae; & THEODORI ZWINGERI, Medicinae practicae Professoris. Sed ut novellae stirpes transseri ab agricolis e natali solo in aliud aliquando solent, ut laxius laetiusque crescant, sic adolescentibus, ne patrio suo solo affixi esse videantur, transseri interdum expedit, ut translati sub insolito docentium supercilio uberiores & virtutis & doctrinae fructus capiant.","prev":{"citation":"Vita Danielis Bernoulli 5","label":"BASILEENSES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/5"},"next":{"citation":"Vita Danielis Bernoulli 7","label":"BASILEENSES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-bernoulli/vita-danielis-bernoulli/7"},"credit":{"text":"Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}