{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chiologia seu disputatio de nive 11","citation":"Daniel Büttner, Chiologia seu disputatio de nive 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/11.md","author":{"name":"Daniel Büttner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner"},"work":{"title":"Chiologia seu disputatio de nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"observavit: Inter quae 4 licet principem locum obtineat Sol, dum suis radiis terram atque aquas rarefaciendo, non exiguam indies halituum copiam eliciat, inque sublime evehat; interim negandum non est, reliqua sidera admirandis quoque frigefaciendi, humectandi ex siccandi, taliaque plura praestandi, pollere viribus. Conf. PHILIPP, de TRINITAT. in summa Philos. libr. 2. de Coelo. BARTHOL. KERRERMANN. Syst. Physic. I. 2. c. 4. FRANCISC, PICCOLOM, de caelo cap. 30. NICOL. CONTAREN. de perfect. verum l. 5. c. 5. ZABARELL. de qualitat. Elementor. l. 2. c. P. Sed dicat quis, quid effi 5 ciant hic ad producendam Nivem sidera coelestia, utpote quae longissimis spatiis à nubibus distent, cum tamen inter agens & patiens contactus sit necessarius; verum quia constat, quod inter 6 agens & patiens duplex sit contactus, alius corporalis, quando corpora duo ratione substantiae proxima invicem agunt & patiuntur; ita ignis agit in lignum, quod exuritur; alius virtualis, 7 cum per qualitates intentionales producitur effectus, sic Sol à nobis procul remotus luce sua perfundit mundum inferiorem, quo occulto modo & sidera ad Nivem producendam concurg runt; vid. HERR. KIPPING. Instit. Phys. l. 2. c. 6. n. P. BERNHARD. MORISANUS in comment. ad Phys. Aristot. p. 347. Causa vero Nivis minus principalis seu instrumentalis est frigus excellens 9 mediae regionis aëris, late sparsum per aërem, nec unum in locum coactum & compulsum, hoc enim medio effluvia aquea inter se uniuntur, licet hoc non semper requiratur, quia vel sola humiditas particulas niveas satis commode nectit, quod in floccis majoribus obtinet. Vid. JOHAN. GRETDAN, in instit. Phys. libr. s. 10c. 7. VVOLFG. MELIRER. in Meteorol. cap. de Nive p. m. 507.","prev":{"citation":"Chiologia seu disputatio de nive 10","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/10"},"next":{"citation":"Chiologia seu disputatio de nive 12","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/12"},"credit":{"text":"Daniel Büttner (with Bernhard Bötticher), Chiologia seu disputatio de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chiologia_seu_disputatio_de_nive","quality":"ocr"}}