{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chiologia seu disputatio de nive 18","citation":"Daniel Büttner, Chiologia seu disputatio de nive 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/18.md","author":{"name":"Daniel Büttner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner"},"work":{"title":"Chiologia seu disputatio de nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"27PLIN. in Phil. natur. lib. 2. c. 103. & BENED. MAZOTEA de triplic. philos. cap. 6. p. 110. Sic etiam ab hac inclementia regulariter dicuntur immunes regiones illae, quae sub ipso Aequatore sunt sitae, quia 28 Zona torrida calore nunquam destituitur, ut colligit VOIGT in d. tr. Tempus Nivis ordinarium hyems est, ubi frigus per omnes nubis partes spargitur aequaliter, & Sol à vertice 29 regionis potissimum abesse, minusque operari cernitur, quamvis ex Historicis constet, quod non tantum tempore hyemali, sed etiam vernali, aestivo & autumnali Nives apparuerint, nec hoc est mirum, quia omni tempore causae Nivem cau30 santes, contingere possunt, quo fit, ut etiam aestate in Tartaria soepe immensum frigus ingruat, & Nives cadant densis1 simae. Conf. JONSION. in taumatogr. natur. d. c. 9. Signa prognostica futurae nivis sunt varia, ut cum aërem turbi32 dum clara quadam turbatione ad albedinem vertere videmus, item cum aër ex valde frigido incipit tepescere; & omnia illa signa, quae in aliqua temperata regione pluviam promittunt, haec in frigidioribus promittunt Nivem, aliaque plura, quae obser33 varunt JOHANN, GARCAEUS. in sua Meteorol. cap. de Nive p. 112. BENED. MAZOTTA de Meteor. cap. 6. JOH. MAGIR. in comment. ad suam Physiol. peripat. libr. 4. c. 6. Utrum autem Nivi ejus34 modi calor insit, ita ut ab eo Nix calida denominari possit, prout de hac controversia THOM. BARTHOLIN. in suo trant, de Usu. Nivis me dico, c. 7. & ex eo SAMUELRODIGAST. in petuliar, dissertat. de calore Mlvis prolixius disserunt, quorum ratiocinia potissimum videntur consistere in hisce, quia ut dictum, Nix ex nube fiat, omnis autem nubes multum ignis residuum habet, dum est effluvium mistum, adeoque igneis particulis penitus carere non videtur, & sic Nix propter insitum hunc calorem, calida non 35° tantum sit, sed aliis quoque calorem communicet, quod vel inde probare conantur, cum ex ARISTOTEL. libr. 1. de Meteor. c. 31. & CARDAN. de Subtil. rer, cap. 9.","prev":{"citation":"Chiologia seu disputatio de nive 17","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/17"},"next":{"citation":"Chiologia seu disputatio de nive 19","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/19"},"credit":{"text":"Daniel Büttner (with Bernhard Bötticher), Chiologia seu disputatio de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chiologia_seu_disputatio_de_nive","quality":"ocr"}}