{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chiologia seu disputatio de nive 6-2","citation":"Daniel Büttner, Chiologia seu disputatio de nive 6-2","ref":"6-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/6-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/6-2.md","author":{"name":"Daniel Büttner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner"},"work":{"title":"Chiologia seu disputatio de nive","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive","urn":null},"verse":false,"words":479,"text":"lib. 3. c. 4. ibi: Te quia rugae turpant & capitis nives; vel pro tegumento, hinc illud. Sub nive quod regitur, cum nix perit, omne videtur. vel pro genere quodam cupediarum seuembammatum, quod vulgo aphrogala, seu lac spumosum dicitur. Quo factum, ut Nix alias quoque spuma coelestium aquarum, vid. PLINIUS, Histor natur. lib. 17. c. 2. it. imber nivalis, flocci nivei & germanicè Schnee à schneien squasi dicas schneiden / zerschneiden/ cum ratione formae, tum ratione effecti non incommode à quibusdam dicatur; Quo sensu etiam Nix varie à variis definitur, vel potius describitur. GILBERT. JACH. in Instit. Physic. lib. 7. cap. 9. ait. 6 Nix est nubes conglaciata. JOHAN. GREIDAN. in suis Instit. Physic. 7 libr. Is. cap. 7. p. m. 103. inquit: Nix est particularum in nube conglaciatarum certa unio, qua facta simul in terram concidit, at instar lanae carminatae; VVOLFGANG. MEURER. in sua Metereol. p. m. 8 507. Nivem definit, quod sit vapor rarior, qui subvectus ad mediam aëris regionem in nubem densari coepit, sed antequàm penitus congelatur, discerpitur in partes, quae frigore concretae instar lanae carminatae decidunt in terram. Et denique JOHAN. O SPERLIAG. in suis instit. Physic. lib. 5. cap. 9. praec. 16. dicit: Nix est Meteorum aqueum, è nube antequam in pluvias resolvatur, natum, instar lanae mollioris terram petens. vid. HENR. IO RIPPING. Instit. Phys. lib. 5. cap. 7. n. 18. RUDOLPH. GOCLEN. in not, ad Phys. Valerii pag. 171. DANIEL SENNERT. in Epiton. Physic. libr. 4. cap. 7. in qua ultima definitione tam genus ipsum, quam differentia ejus examinanda; Genus Nivis hic BI dicitur Meteorum, quod est conceptus latior, dum sub se varias alias species Meteororum, ut pluviam, pruinam, grandinem &c. continet, sic quoque, ut meteora pleraque in sublimi fiunt, ita & Nix in media aëris regione ut plurimum se offert conspectui 12 nostro; Quod autem ipsam meteororum essentiam concernit, eadem cum JOH. SPERLINGIO in suis instit. Physic. libr. 5. cap. 6. describimus, quod sint effluviorum affectiones, modo in hac, modo in alia forma se repraesentantes; vid. HENR. KIPPING. Instit. Physic. libr. 5. cap. 5. n. 1. ROBBERT. FLUDD, de meteor, libr. 137. cap. 1. CLEM. TIMPLER. System. Phys. libr. 4. cap. 3. qv. 2. In qua data definitione Meteororum genus dicimus affectiones, nam quod Meteora in numerum spirituum non possint referri, hoc clarius est, quam ut demonstrari sit necesse. Si vero Meteora corpora diceremus cum GEORG. LIBLER. in epitom. phys. fol. 148. §. 9. JOH. VELCURION, in Instit. Phys. libr. 3. c. 1. 2. GILBERT. JACH. in Instit. Phys. libr. 7. c. 1. BARTHOL. KERRERMAN. in System. Physic. lib. 6. cap. 1. tunc quidem primo intuitu veritati consonum dixisse videbimur, at si penitius rem excutiamus, aliam subesse rationem deprehendimus. Ut vero eò apertius, quid hac de re sentiendum sit, conspicere liceat, accurate observandum est, cum de natura Meteororum quaeritur, quaestionem non esse de substrata materia generaliter, sed de natura ac ratione speciali, quae substratam materiam Meteoron facit.","prev":{"citation":"Chiologia seu disputatio de nive 6","label":"CAPUT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/6"},"next":{"citation":"Chiologia seu disputatio de nive 9","label":"CAPUT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-buttner/chiologia-seu-disputatio-de-nive/9"},"credit":{"text":"Daniel Büttner (with Bernhard Bötticher), Chiologia seu disputatio de nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chiologia_seu_disputatio_de_nive","quality":"ocr"}}