{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistula ad Iulianum Maffeium 4-5","citation":"Daniel Clarius, Epistula ad Iulianum Maffeium 4-5","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-clarius/epistula-ad-iulianum-maffeium/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-clarius/epistula-ad-iulianum-maffeium/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-clarius/epistula-ad-iulianum-maffeium/4.md","author":{"name":"Daniel Clarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-clarius"},"work":{"title":"Epistula ad Iulianum Maffeium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-clarius/epistula-ad-iulianum-maffeium","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Haec sunt, optime pater, quae succisiuo tempore et strictim de postulatis potui colligere Amplitudini Tuae gratificandi studiosus, alioqui publicis occupatus negotiis, quibus et alter mihi collega longe districtior; ille huius summam senatus gerit a secretis in quibus et ego, ἔσχατος ἄνδρων, epistolas, quarum magister gero curam, scribendi fungor officio; quod muneris nouus adhuc nuper obiui a lucerna Demosthenis et Ciceronis auulsus Rhacusini senatus imperio. Qui quidem et ciues uniuersi sui pridem Metrapolitę praesentia cassi moerent, et in eo se tamen moerore consolantur spe et uidendi et humiliter amplectendi suum patrem, suum pastorem, de quo magna est omnium ciuium opinio cum scientia tum probitate morum, et longo rerum usu Romae inter principes Reipublicae Christianae comparato. His quotidie rationibus accensi et in dies magis inflammantur patres nostri, morum grauitate benigni et faciles, pastorem sibi annis parem uidere, sanctitate et doctrina priorem desiderant, optant, et cupiunt; qui nihil minus ferunt quam rerum nequitiam; qui religionem profitentur, non inscii quibus moribus, qua doctrina ecclesia Rhacusina in multis emendari digna fulcietur, et cuius pastoris exemplo; quod si nobis (ut fore speramus) propediem contigerit, tunc ipsi fatebimur Cadmum non Phoenicia, non Grecia, sed ab urbe Latia ad Illyrios, non barbaram, sed urbanam gentem penetrasse. Quod aut ad me spectat, omnem operam meam et diligentiam pro Reuerendissima Dominatione Vestra me nauaturum semper polliceor. Rhacusii die XV. Octobris MDV. Daniel Clarius Parmensis Reuerendissimae Dominationis Vestrae seruus humilis","prev":{"citation":"Epistula ad Iulianum Maffeium 1-3","label":"1 to 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-clarius/epistula-ad-iulianum-maffeium/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-clarius/epistula-ad-iulianum-maffeium/1"},"next":null,"credit":{"text":"Daniel Clarius, Epistula ad Iulianum Maffeium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/clarius-d-epistula-maffei-1505.xml","quality":"ocr"}}