{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 1.2.19.89-130","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.2.19.89-130","ref":"1.2.19.89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.19.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.19.89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.19.89.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"Ut, quam non nobis expugnavere tot anni,\nNunc fieret dextrae munus opusque tuae.\nSignifer ipse tuae (juvat haec nos gloria) pacis\nSigna per Aonidum regna modesta tuli.\nNunc tamen haud nuda species in imagine fulget:\nIpsa venit Musis nunc socianda suis.\nSignaque nos Domino substernimus omnia nostro:\nHaec tua sunt paci tota sacrata tuae.\nQuae premit hos humeros, Tibi nunc, tua PVRPVRA, fulget,\nJamque tuis radiis, jam nitet igne tuo.\nCesserunt huic arma togae: toga cesseratarmis,\nExsangui quondam pallida tota metu.\nSaepe alio metuit, quam conchae sanguine tingi:\nJamque triumphalis sistitur ille color.\nIlla tuos ornet semper, DVX Magne, triumphos,\nAeternum Paci serviat illa tuae.\nHaec quoque, supplicibus dederas quae SCEPTRA, Camenis,\nAccedent pompae pars quotacumque tuae.\nPacis in his quoties circumportatur imago,\nPerpetuum haec nobis earmen et omen erit.\nStabit in his geminis, quae Pax tegit unica, fulcris,\nStabit, et aeternum nostra stet (oro) salus.\nScilicet hoc nostras decorasti pignore Musas,\nUt tua cum fuerit, Pax quoque nostra foret.\nHac nostras premimus, tacita velut obside, chartas,\nPraesidium haec nostris, te Duce, rebus erit.\nHanc ut specto lubens! ut pacis imagine pascor!\nNuper et in somnis haec mihi visa fuit.\nDextra tenet ramum femper frondentis olivae,\nPlena erit haec baccis; frondibus ante fuit:\nSi tamen his, si plena fuit. Nam serta fuerunt\nFrondibus e nostris qui plicuere sibi.\nCumque tuo clypeum manus altera nomine sculptum\nExhibet, hoc etiam nomine Diva latet.\nCimber Apollo latet, pacem hoc qui nomine munit,\nNamque tegit pacem, qua cupit ipse tegi.\nTerga premit Divae fecundo Copia cornu.\nSaepe hic pro magna spes bona messe fuit.\nMuneribus sit plena tuis! sic optima rerum\nPax erit, haec cornu divite pinguis erit!\nHos quoque Musarum pando tabularia, LIBROS,\nIngere tu nostris lumina blanda libris.","prev":{"citation":"Opera poetica 1.2.19.45-88","label":"CHARITES., LIBER II., AD EVNDEM DE PACE feliciter durante Magistratu suo Academico illi restituta, lines 1.2.19.45-1.2.19.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.19.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.19.45"},"next":{"citation":"Opera poetica 1.2.19.131-172","label":"CHARITES., LIBER II., AD EVNDEM DE PACE feliciter durante Magistratu suo Academico illi restituta, lines 1.2.19.131-1.2.19.172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.19.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.19.131"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}