{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 1.2.25.1-42","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.2.25.1-42","ref":"1.2.25.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.25.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.25.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"DUm se Musa Tuis, PRINCEPS, parat addere festis,\nNon potuit digna veste misella tegi.\nNon vel palla fuit variis illusa figuris,\nVel toga, quae longo syrmate verrat humum.\nTristis, egena, pavens, male nexis obsita pannis\nNuda fenestrato tegmine membra premit.\nQuae Virgo tam bella fuit, pannucia Baucis\nNunc erit, et nullis nunc adamanda procis.\nQuam tamen ipsa stipem legit, Tibi candida donat,\nQuasque paravit opes, vult tamen esse Tuas.\nParva dedit parvi, sed munera grata, peculi,\nInque suis obolis magna talenta dedit.\nNomina contraxit, queis sacri debita amoris\nSolveret, atque bona dat Tibi verba fide.\nPost cervos et apros dubitataque fercula mensae\nHic modicum, PRINCEPS MAGNE, minutal habes.\nAccipe subductas de messe Maronis aristas,\nHaec capiti dabo nunc spicea serta tuo.\nVirgilii caedo virgulta, et germina jungo,\nQuae divina dedit virgula Virgilii.\nScribitur ex rapto nobis, pedibusque Maronis\nIn laudes ivit Musa levata tuas.\nQuis non a pedibus magno nos esse Maroni\nDicat? et haec nobis nunc via visa pedum est.\nDant semesarum Centonem frustula vocum:\nSed tamen hinc tango pingoque carmen acu.\nSint lacerae voces, si sartaque tectaque durat\nGratia. si mihi mens integra semper erit.\nSi tamen has nolis; facile est paupercula verba\nPerdere: jactura est scilicet illa levis.\nCeu Aegonis oves male junctis ossibus haerent;\nSic quoque non firmo stat mea Musa pede.\nOmnia solvuntur, qua sunt ratione ligata.\nDissolves? scissa compede solve pedes.\nTu fundo potes haec addicere verba Maronis;\nSie redit ad Dominum syllaba rapta suum.\nTunc stabit nudata suis cornicula plumis,\nAtque verecundos Musa retecta sinus.\nQuod si particulas elementaque in ista\nCarmenabit; magno scribo labore Nihil.\nQuid mirum est Musam, quae Nil parit ipsa, Nihilque\nPossidet, et Nihili est, exhibuisse Nihil?","prev":{"citation":"Opera poetica 1.2.24","label":"CHARITES., LIBER II., AD EVNDEM De nato Herede.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.24"},"next":{"citation":"Opera poetica 1.2.25.43-76","label":"CHARITES., LIBER II., IN EJVSDEM Natalem Anniversarium Cento Virgilianus. PRAEFATIO., lines 1.2.25.43-1.2.25.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.25.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.2.25.43"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}