{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 1.3.10.1-42","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.3.10.1-42","ref":"1.3.10.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.3.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.3.10.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.3.10.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"ET nunc pono meos, sed non invitus, honores,\nInque humeros volvo nunc onus omne tuos.\nInsuaves mihi sunt, et turbant otia, curae,\nPrae quibus ipsa lubens spernere regna velim.\nOdi amplos titulos et ovantis syrmata famae.\nRes aliis placeat magna, sit arcta mihi.\nMe Bona Mens regno, sed Regem, subdat herili.\nIpse meus, mihi cum servio, Caefar ero.\nMe juvet esse meum: partes ne scindar in omnes,\nInteger ipse mihi sim, fociusque mei.\nHeic ego degenerem post terga relinquere mundum\nEt mihi, quantus ero, vivere totus amem.\nIpse mihi musique canam, lapsosque per annos\nAntevolans animo secla futura legam.\nIpsa tamen fallunt praesentia: fallimus ipsi\nTempora, et in patrium pellimus illa nihil:\nCumque sui spolium rapitur, rapit omnia secum,\nOmnia tempus edit; se quoque tempus edet.\nHaec ego praecipiens animo mecumque revolvens,\nNil ebur et fasces (nomina vana) moror.\nMecum habitem, simque ipse mei, sine lege tyrannus:\nIncola sic orbis, non minor orbe, ferar.\nTe nunc ergo habeat post me, FRANCKI, ista secundum\nPVRPVRA: nunc humeris splendeat illa tuis.\nVirtutis saturata tuae nam fulgure, quo plus\nLucis adoptivae, plus habet illa suae.\nDisjiciat nostras lux illa serenior umbras,\nPulchrior ut nobis, Te Duce, surgat honos.\nPurpureis niteas fortunae filius albae\nVestibus: aera aliis cum triplicata sedent.\nNon ego vel trabeas, vel pallia posco: sat esto\nIntra pelliculam posse latere suam.\nSCEPTRA tene! sed quae Regum dominantia sceptris\nPlus decoris, regni plus geminata notant.\nSunt etiam Clariis sua regna sororibus: illa\nDant populis Reges regna, docentque datos.\nHis trabeae subsunt, fasces, diademata, sceptris.\nGentibus haec leges regna dedere suas.\nPartem aliquam Reges: totum Sapientia mundum\nOccupat, et regnat latius illa domi.\nArctius his regnum est: Tu sceptra capesse, nec illis\nRex minor: haec quoniam sperenere regna potes.","prev":{"citation":"Opera poetica 1.3.9","label":"CHARITES., LIBER III., IN FASCES ACADEMICOS ERICI MAVRIT II.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.3.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.3.9"},"next":{"citation":"Opera poetica 1.3.10.43-84","label":"CHARITES., LIBER III., AD CHRISTOPHORVM FRANCKIVM cum Sceptra Academica illi traderet., lines 1.3.10.43-1.3.10.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.3.10.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/1.3.10.43"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}