{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 10.6.43-88","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 10.6.43-88","ref":"10.6.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/10.6.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/10.6.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/10.6.43.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":true,"words":304,"text":"Qualem nec Glauco satus Hippodamesque perempti\nSustinuere proci: tamen altis robrat ausis\nConsilia ingentemque amimo sibi proposuit spem,\nQuam sequitur constante gradu; nec decoquit illa\nDesertatque suos: namque omnia semper ad illam\nVota et fata ruunt; seu quem jubet ardua Virtus\nClaudere Principibus latus aut subsellia cautis\nPandee consiliis, sive id quod tetrica pyxis\nEvomit e medio tollendum est: sive mederi\nQuem jubet ulceribus secli vel jussa Tonantis\nEt justi praecepta rudi monstrare popello.\nTalis noster erat: namque ille per ardua Pindi\nCulmina perque omnes Montis volitans anfractus\nMenter Deo satur et suffertus pectora Phoebo\nMultumque Aoniis in vota petitus Alumnis,\nIrruit Ardaliis stipatus utrinque catervis:\nNempe Rosam haud spinas nostro tulit ille Roseto.\nDiscite nunc aevi mostra atque opprobria secli\nDiscite quae melior formet sententia mentes:\nNulla etenim nobis sunt otia, neve Vacunae\nA nobis debetur honos, quanquam otia semper\nSint agitanda: labor tamen intus et in cute mordet.\nHic videas madidum Bromii pecus: hic juvat usque\nIngentes deplere cados Patremque bibendo\nVincere et in numerum grandes urgere calullos.\nIt labor orbe tenus semperque accrescit eundo\nPoclum horrendum informe ingens, duploque notatur\nQui non a fundo carchesia subruit imo.\nJamque ubi post medias nox humida carpitur horas\nUrbsque toris composta jacet, densatur utrinque\nStentoreumque melos longumque crepans ululatus;\nQualem haud Bassarides, stygiae neque janitor aulae\nCerberus aut proprii reboaverit incola Tauri:\nPulsantur miseri lapides et cuspide cuspis\nStringitur; at si fors antiqua ad praelia ventum est\nNocturnosque cient Ephoros velut esset ad urbem\nHannibal: heu quantis pugnatur viribus! et mox\nSemiputata dolent nasi vestigia cruraque\nInsigni contusa pedo scapulasque tumentes.\nPars Veneri formaeque litant, aveis maxima laus est\nFemineo placuisse gregi gentique togatae:\nNulla mora est, subito nosmet dediscimus atque\nGermanos habitus; longe peregrina subintrant\nGallica, quae ex alio mendicat sole nefasta\nLuxuries, populi et vitiis immergimur iisdem\nMancupia externae gentis mentisque profanae;","prev":{"citation":"Opera poetica 10.6.1-42","label":"PRAETERMISSA., Triumphus Varniacus, Quem M. JACOBO HELWIG, S. S. Theol. Cand. Cum ille ad, lines 10.6.1-10.6.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/10.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/10.6.1"},"next":{"citation":"Opera poetica 10.6.89-121","label":"PRAETERMISSA., Triumphus Varniacus, Quem M. JACOBO HELWIG, S. S. Theol. Cand. Cum ille ad, lines 10.6.89-10.6.121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/10.6.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/10.6.89"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}