{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 2.1.30.4-5","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 2.1.30.4-5","ref":"2.1.30.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.1.30.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.1.30.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.1.30.4.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Atque harum linearum terminos orbe quodam cingere videbatur immensae vastitatis draco, caudam ore suo admordens, dumque illam sequeretur, continuo se actu et strepitu circumrotans, cujus horribilis aspectus me non somno, nec mihi ipsi reliquerat. Prosilio itaque, et, quia animo excutere non poteram ejus rei memoriam, circino imitari tento, quae videram, et patuit tum secretum. Succurrebat tum, quicquid Platonici mei, et antiquissimi illi Philosophi me docuerant de primis tenebris, et qua ratione has Amor distinxerat, quid de Venere caelesti, quam a profana sejungit Plato. Quae si hic omnia recoquerem, non paginarum aliquot, sed integri voluminis res ageretur, et fortassis aliquando nobis agetur. Quid tenebrae illae, nisi illud Hebraeorum … infinitatis illa abyssus? e cujus ut ita dicam centro pronunciaturaeternum illud AMO, quae tres literae una illa figura mire inter se perplicatae cernuntur, quarum prima A ipsa triplici ductu constans e centro egreditur, in omnibus fere linguis orationis quasi quaedam porta, et tam in sacris, quam apud Cabalistas ipsius DEI nota. Altera litera M. quatuor ductibus constans et priori major apud Hebraeos labii litera dicitur, labia enim claudit, atque ita vinculum aliquod est quod hiatum inter A. et O. conjungit, medium est inter primum et postremum. Nam et A. in prioris literae extremis d et e et cum illa in centro a connectitur. A. medium literam in tribus extremis a, d, e, et simul O extremam in duobus locis d, et e. M. itidem primam in tribus, et ultimam O in quatuor partibus, d, e, f, g, contingit, quasi aliquis quatuor plagas aeque inter se distinctas dicat, non abludet a priscorum Philosophorum Aegyptiorum sententia, qui de hoc quadripartito in mundum influxu, quem circulo decussato vel charactere suo Tautico notarunt, mira prodidere.","prev":{"citation":"Opera poetica 2.1.30.1-3","label":"2.1.30.1 to 2.1.30.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.1.30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.1.30.1"},"next":{"citation":"Opera poetica 2.1.30.6-8","label":"2.1.30.6 to 2.1.30.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.1.30.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.1.30.6"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}