{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 2.2.19","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 2.2.19","ref":"2.2.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.2.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.2.19.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":true,"words":385,"text":"POst tot ergo moras, AMICE, post tot\nLongi temporis oscitationes:\n(Nam jam septima pene fluxit aestas\nSperanti thalamos suos JACOBO:)\nPost tot segnia vota, spesque lentas:\nTot lustrata subinde regna et urbes:\nMutatosque lares, vagasque sedes,\n(Quod felix tibi sit bonumque!) tandem\nE Sponso veteri novum, benigna\nHaec dies facit atque nox maritum,\nQuae non tantum animo jubet, sed omnem\nToto corpore possidere Sponsam.\nSalve Lentule, nunc Marite, salve!\nQuo te nomine nunc saluto primus,\nInsuetas Tibi mulceat quod aures.\nImplumis Tibi fort faces Cupido:\nNon qualis Cypriam premens columbam\nJactatis volat hinc et inde pennis:\nSed testudine vectus, et modesto\nAdrepens, comitante matre, gressu.\nNec tortas jacit eminus sagittas;\nSed quam forte dedit pharetra, fractis\nIpse cominus imprimit medullis.\nFestinata nocet Venus juventae\nIn primos sine lege prurientis\nAc cum turbine proruentis ignes;\nIgnotae ut Satyrus dat oscla flammae,\nIpsisque uritur et perit sub osclis.\nVel ipsos jugulatur inter ortus;\nUt solet fatuum micare fulgur,\nAc qui per stipulas ferocit ignis,\nAdspectu in cineres abit sub ipso,\nEt ex luce graves dat usque fumos.\nTu prudentem in amore tarditatem,\nFultas consiliis moras, et annos\nLongis usibus artibusque coctos,\nCunctator modo Sponse, maluisti,\nQuos pulchrae in thalamos sinumque Sponsae\nMaturos, habilesque, vividosque\nCircumspectus amator intulisti.\nHaec magistra sduum docere mystam\nVel natura potest. Moram requirit,\nQuicquid magna minatur, idque durat.\nOcculto sacra crescit arbor aevo.\nFulvum non nisi secla dant metallum.\nPallentes mora longa tingit uvas.\nFungus unius est propago noctis,\nAst ingloria, sordibusque nata.\nExcrescunt steriles ubique Lappae,\nPerque omnes pedibus teruntur agros.\nAt nunc rumpe moras, Amice, rumpe.\nOhe jam satis est ohe morarum!\nCessatum satis est, Marite. Jam Tu\nDebendi reus e mora es. Severus\nTe praestare moram jubebo Praetor.\nNam, ne quid morer, in mora periclum est.\nTricator modo solve, solve Sponse.\nAlterum petit ipsa Sponsa tantum.\nEt hoc jure petit. Nihil remittet.\nTu rem restituas, ut ille quondam\nCunctando Fabius, diutinamque\nCompenses gravitate tarditatem:\nSed quae non gravet, et gravet Maritam.\nAt ista Tibi lege res geratur:\nUt quot sera Tibi negavit annos,\nProle tot gemina Venus quotannis\nFecundos renovata reddat annos.\nUt qui crevit Amor Tibi tot annis,\nOmnes longior usque vincat annos.\nSic Tu sat cito, si bene es Maritus:\nSat Pater cito, si bene atque saepe es,\nEt vocaberis usque et usque nobis\nCunctator bonus atque Restitutor.","prev":{"citation":"Opera poetica 2.2.18.4","label":"VENERES., LIBER II. VENERES NOVAE olim dictus., VENVS HYGEIA, In Nuptiis Nobiliss. et Experientiss. Viri, JOHANNIS CASPARIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.2.18.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.2.18.4"},"next":{"citation":"Opera poetica 2.2.20","label":"VENERES., LIBER II. VENERES NOVAE olim dictus., II. In easdem Nuptias scriptum alieno nomine.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.2.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.2.20"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}