{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 2.3.28.1-42","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 2.3.28.1-42","ref":"2.3.28.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.3.28.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.3.28.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.3.28.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"RUs ergo me, Sponse, vocas et ut ipse jocaris,\nNon indigna meo Carmine rura putas.\nCur indigna putes? habitarunt Dii quoque silvas,\nIpseque Thessalicum pavit Apollo pecus.\nNon urbes amat atque domos facer ordo sororum;\nSed mons, et nemus, et flumina nota placent.\nNon indigna tuis si credis amorbus illa;\nCur indigna meo carmine, Sponse, putas?\nNon sordent mihi rura, sed ipse subinde remissus\nRusticor et peregre Carmina Vatis eunt.\nEt mea jam, STEMMI, quam prodigus ipse vocasti,\nInvisit thalamos rustica Musa tuos.\nAgrestem tenui meditatur arundine cantum,\nEt calamis, tua quos rura dedere, sonat.\nNon ingrata tamen canit, aut indigna; sed ipsos\nPraedicat agrestes exhilaratque toros.\nScilicet apra toris, STEMMI, tua rura vocabo,\nIn mediisque places bellus amator agris.\nNon tibi vulgaris, non forma domestica risit:\nNamque tenet nullas urbs inamoena Deas.\nSunt Nymphae faciles, et habent sua numina silvae.\nDignius haec, si quis malit, Amator amet.\nPer medios inventa fuit Peneia Daphne,\nQuam Phoebus toties ipse petebat, agros.\nJupiter ipse suos in sylvis quaerit amores.\nNon usbes temere vel loca clausa subit.\nPlurimus hic istis intervenit arbiter ausis.\nLiberiore magis sub Jove ridet amor.\nPrimus homo aggesto thalamos sibi cespite struxit,\nDulceque Natura teste peregit opus.\nSic aetas quondam Satur nia junxit Amantes,\nQueis stravere vagos obvia rura toros.\nScilicet illa tuis quae nunc illabitur ulnis\nNympha fuit, thalamis et Dea digna tuis.\nHanc Tu Daphnis ames. Praeludit amoribus illis,\nGrataturque tibi ruris imago tui.\nIpsi te fontes ipsa haec arbusta falutant,\nAuguriumque tibi garrula cantat avis.\nIpsa tuis Veneris crescit tibi myrtus in agris,\nNec nostra plecti debuit illa manu.\nPan custos ovium gracili tibi ludit avena,\nEt pinu cincti tempora semicapri.","prev":{"citation":"Opera poetica 2.3.27","label":"VENERES., LIBER III. VENUS ALPHABETARIA., IN NVPTIAS SALLERO-STAHLIANAS Circa ipsum Solstitii tempus celebratas.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.3.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.3.27"},"next":{"citation":"Opera poetica 2.3.28.43-84","label":"VENERES., LIBER III. VENUS ALPHABETARIA., In Amores Reverendi et Cl. viri CHRISTOPHORI Stammen/ Pastoris Wabsensis, et, lines 2.3.28.43-2.3.28.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.3.28.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/2.3.28.43"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}