{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 3.1.11.46-93","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.1.11.46-93","ref":"3.1.11.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.1.11.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.1.11.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.1.11.46.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":true,"words":313,"text":"Sic ubi magnanimum videt inter plena juvencum\nAgmina adhuc vacua mentiri praelia fronte\nPastor et audaci per pascua ludere saltu:\nNec minor, inquit, eris genitore, nec es mode nostris\nDegener armentis, et honos erit huic quoque tauro.\nNempe sedet nobis incocta atque insita Virtus\nPatria et ingenicae restant praesagia fibrae:\nNam neque quod tenui peniclo scibit Apelles\nSchemata dissimulat rerum: neque pinguia rura\nLappas producunt steriles, nec vinea spinas,\nNec Rosa deeidui est gemtrix Pestaea ligustri;\nNec leo producit catulos capreasque fugaces;\nNec leporem furibundus aper; nec struthio pullum;\nNon asinus generatur equo; non anser olori;\nNec Ganymedaeo volueris Cithereia furi.\nNovirmus et qui te jam primis semper ab annis\nCORHMANNI de stirpe satum invigilare paternis\nVidere auspiciis et spe majore patrare.\nIt Mons atque astris minitatur fronte superba\nContiguus superans impostum Pelion Ossae.\nDorsum immane, ingens: nam per convexa supinat\nNon fidos gressus. quoties Dea protulit alta\nArce caput prensaque illum cum mole cadentem\nAegra tulit! quoties terebranti corpora dumo\nErravit male fulta manus et glarea pressit,\nPulvisque insuetos tenero ore momordit ocellos!\nTantae molis opus congestum ascendere culmen,\nAtque latus fulcire Deis et pellere nubes!\nAst tanta anguivorus surrexit ad omina Livor\nPallidus ora tenus semesarumque relinquens\nCorpora serpentum: Quaenam est, ait, ista, furentes\nQuae fugiat fortuna manus? quaenam abdita Tellus,\nQuae non tabifico marcescat tota veneno?\nQuae nostris exempta malis? COTHMANNIA abibit\nSic impune domus? fiet; moriemur inulti:\nErgo Cimmeria soror est de sede movenda\nOmnis: Erynnis io! ades intempesta Megaera,\nTisiphoneque impexa comas! agitate beata\nLimina et immodicae dispellite semina sortis.\nSic ait et saevae vomit infera toxica linguae\nEripuitque Patri sobolem lacrimasque reliquit.\nO caecas rerum sortes! praeviderat illud\nAnte Parens rejcitque nimis matura juventae\nIngenia atque catam juvenili in fronte senectam,\nCur toties sancti bona damnavere Parentes,\nOreque de tenero mentis documenta senilis\nVerba nefasta putant: licet inter densa vagentur\nVota, tamen metuunt luctuque bonam spem truncant.","prev":{"citation":"Opera poetica 3.1.11.1-45","label":"MANES., LIBER I. FUNERA olim dictus., AD VIRUM Magnificum et Nobilissimum JOH. KOTHMANNVM JCtum, et Principis, lines 3.1.11.1-3.1.11.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.1.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.1.11.1"},"next":{"citation":"Opera poetica 3.1.11.94-114","label":"MANES., LIBER I. FUNERA olim dictus., AD VIRUM Magnificum et Nobilissimum JOH. KOTHMANNVM JCtum, et Principis, lines 3.1.11.94-3.1.11.114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.1.11.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.1.11.94"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}