{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 3.2.3.4-5","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.2.3.4-5","ref":"3.2.3.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.3.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.3.4.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"in. corpore. sepultus. Hic morbos. quotidianos. tortores. habuit. ut. morti. paulatim. assuesceret. Generosus. igitur. et. liberrimus. animus. ne. fibris. quidem. suis. ligari. voluit. Cancellis. corporis. effractaria. mens. evolat. Qui. vitam. nunquam tenere. amavit. mortem. nunquam. ignave. timuit. fatis. venientibus. ultro. occurrit. Norat. enim. omnia. nata. ad. mortem. esse. damnata. et. post. omnium. mortes. ipsam. mortem morituram. Obiit. ergo. sibi. tempori. ac. invidiae. superstes. Obiit. non. suo. sed Cimbriae. fato. Vixit. Naturae. et. patriae. parum. sibi. et. gloriae. satis. Habuir. Patria. in. eo. Filium. Quem. etiam. inter. Patres. suos. numerabat. Ille. Patriam. et. Filiam. habuit. et. Matrem. Quae. adeo. illum. amavit. ut. hoc. Aprili. uterum. suum. aperiens. ad. novum. partum. receperit. Ergo. Ut. terrae silius. moritur. ut. caeli. filius. mori. desiit. Primus. iste. lapis. est. quo. Vitae. decurrere. stadium. incipit. Mundi. transfuga. Dei. miles. Occumbendo, non. succubuit. Feretro. ceu. Feretrio. spolia. sua. detulit. pro. Mausoleo. nactus. Capitolium. Nihil. ejus. miserandum. in. morte. Cujus. in. vita. invidenda. fuerunt. omnia. Ille. nunc. extra. mortis, rela. positus. Suas. lacrimas. in. alienis. oculis. ridet. HAVE. VALE. Anima. Mortalibus. curis. major. Nobis. desiderium. et. dolor. HAVE. DETHLEVE. DEO DILECTE. Omnibus. erepte. nulli. mortue. Cujus. aetatem. si. meritis. metiremur. plus. saeculo. vixisset. HAVE. longiore. vita. digne. nisi. dignior. fuisses. aeterna. Ipsa. tibi. parentat. Pietas. Et. ad. lacrimarum. clepsydram. perorant. Amores. Nos. Tibi. hic. Aeternae. Lucis. diem. exspectanti. dum. illucescat. Hoc. spei. monumentum. merenti. maerentes. ponimus. Tu. abi. Viator. et. discc. hoc. oraculum. Nascimur. Tempori. morimur. Aeternitati.","prev":{"citation":"Opera poetica 3.2.3.1-3","label":"3.2.3.1 to 3.2.3.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.3.1"},"next":{"citation":"Opera poetica 3.2.4","label":"MANES., LIBER II., GENEROSISSIMO. DOMINO. HENRICO. A. QVALEN. MAGNO. CIMBRICAE. NOBILITATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.2.4"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}