{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 3.3.31.1-44","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.31.1-44","ref":"3.3.31.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.31.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.31.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"TU quoque vixisti! quantum decus! optime TITI,\nO quot amate viris! queis celebrande modis!\nTu quoque vixisti! dolor haec mihi verba refundit:\nHaec mihi, cum stupeant plectra, querela redit.\nNamque (fatebor enim) Tibi multa et magna parantem\ndicere destituit mens, reprimitque dolor,\nQuaeque sui gemuit lassata a funere GVDI,\nTarda tuis venit mutaque Musa rogis.\nNe tamen extremo desit Tibi munere, noster\nHac, quanquam tenui, voce parentet amor,\nEt jungat lacrimas, et qua dolor ora resolvit,\nExeat in fractos ad tua busta sonos.\nNon deerit, majora tuae qui solverit umbrae\nOfficia et meritis scripserit aequa tuis.\nFallimur; an Clarias sacro demonte Sorores\nManibus exequias vidimus isse tuis,\nEt de Phoebeis tumulo pofuisse corollas\nFrondibus, et vati ferta parasse suo.\nNarranturtacito Peitho flevisse sepulchro,\nRomanoque Soror nomine nota Charis,\nAmbae semianimes, dejectis vultibus ambae;\nCeu fugerent Veneres illa, vel illa suas.\nUtraque dulciloquae funesta silentia linguae,\nUtraque questa suum Te periisse decus.\nIngemit o quanto! viduata juventa magistro,\nVirtutis nunquam non memor illa tuae.\nVenit et in partem mansuri Patria luctus,\nNunc tot in Ordinibus Te venerata Patrem.\nUrbs Tibitot Cives debet, tot Curia Patres,\nTot disciplinae pignora docta tuae.\nJam prope tota tua est, et erit post fata, tuumque\nDulce sibi nomen Patria sera colet.\nAtque aliquis, qui forte senex ea limina tanget,\nQuae juvenis primo presserat ante pede,\nHanc digitum in Cathedram, sedes intendet in istas,\nHaec nostri, dicet, regna fuere TITI.\nHac annos formare rudes animosque palaestra\nSuevit, in hoc doctum pulvere duxit iter.\nHeic veteres pandit primis a sedibus artes,\nSive tuas Latium; Graecia, sive tuas.\nHeic verbis quoties nos est affatus amicis!\nQuas studii et morum jussiti inire vias!\nHos quoties virtus suadebat carpere, carpsit:\nSi quis erat dignus praemia ferre, tulit.","prev":{"citation":"Opera poetica 3.3.30","label":"MANES., LIBER III.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.30"},"next":{"citation":"Opera poetica 3.3.31.45-76","label":"MANES., LIBER III., IN OBITUM VIRI CLARISSIMI JOHANNIS PETRI TITII, AD FILIUM FRIDERICVM DANIELEM., lines 3.3.31.45-3.3.31.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.31.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/3.3.31.45"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}