{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 4.47","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 4.47","ref":"4.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4.47.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":true,"words":323,"text":"MAXIME, quem magno compello nomine, PRAESES,\nQui magno majus nomine munus obis.\nQuae Tibi, dum magnum Sol circumvolvitur annum,\nMunera, quas Strenas, quae Tibi vota feram?\nNil Tibi cum votis, qui vota per omnia vitam\nDucis, quique supra vivere vota potes.\nNon tanti novus annus erit, tempusque minutum,\nUt voti quaedam pars queat esse tui.\nNil tibi decedit, cum vota emensus et annos\nCrescere nunc videas tot nova secla Tibi.\nMunera si Tibi danda, Tui Tibi porrigo vatis\nPectora, nos certe munera nostra sumus.\nErgo fatigatam laxabo in Carmina venam,\nAc omnes (dixi) monte movebo Deas.\nPocula (clamabam) date pocula plena Camenae!\nPocula Pegaseo plena liquorc fluant!\nSic Phoebum infusis haustisque laceso culullis,\nProque salute simul scribo biboque tua.\nCrapula sic Vatem et vertigo Poetica totum\nOccupat, et nimius comprimit ora stupor.\nNon manus officium fecit, non humida lingua,\nInstabili titubat ebria Musa pede.\nErgo aegre tandem vestigia lubrica firmat,\nEt jam Pierio se male credit Equo.\nSessorem non ille feret, non audit habenas.\nNon ea dignus eques terga vel ora premo.\nSerpit humi mea vix equitans in arundine longa\nMusa, et votivos dat pedes ipsa pedes.\nInvolet in laudes, cui Pegasus altior hinnit:\nVix pedibus queo nunc in decus ire tuum.\nSique meo didici metiri me pede, non Te\nImmensum pedibus metior et numeris.\nNon Equus, aut titulus Vatem satis ornat equestris,\nQui pedibus tantum carpere novit iter.\nSaepe quidem Vates, si judicet ista Palaemon,\nEstvitula dignus, non quoque dignus equo.\nVix est, qui tanto se jactet nomine, ni fors\nAuratus fieri qui velit, adsit Eques.\nTe sacer ornet Equus: dono Tu dignus equestri.\nPegason, o Equitum gloria summa, tene.\nHunc Tibi Parnassus summusque dicavit Apollo.\nHanc Tu nunc Strenam, VIR cape SUMME, sacram.\nSic Equitis geminatur honos, illustrior audir,\nMartis Equis quisquis Pegason addit Eques,\nAeternis Famae Te Pagasus evehet alis.\nSol radiis pinget, quod pede verris iter.\nDumque alis putrem tantum quatit ungula campum;\nAlipes hic Tecum sidera calcat Equus.","prev":{"citation":"Opera poetica 4-6","label":"PRIMITIAE PARNASSI KILONIENSIS.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4-6"},"next":{"citation":"Opera poetica 4-7","label":"PRIMITIAE PARNASSI KILONIENSIS.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/4-7"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}