{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 7.1.2.1-42","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.2.1-42","ref":"7.1.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.2.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"NIl sub Sole novum est, nec Sol novus ipse, nec annus;\nEt tamen hunc annum credimus esse novum.\nStet quaecumque aliis sententia: Verum ego nullum\nIn veteri tempus tempore quaero novum.\nEt quid in orbe novi? rerum vetus ordo perennat,\nEt gyro redeunt secla voluta suo.\nSqualida quae vasto mater produxerat antro\nTempora, conformi mota tenore ruunt.\nVolvitur et variis Serpens se maximus annis\nInduit, ast annos non subit ille pares.\nUnus erit veteri succedens temporis Aevo\nAmbitus, hie vetus est annus, et unus erit.\nInde suo tempus distinguunt sidera motu,\nInstaurantque annis saecula tarda suis.\nFallimur et levis hoc docuit persuasio vulgi;\nAnni certa nec est meta, nec ille novus.\nCirculus est; puncto nec circulus incipit ullo,\nPronus et in partes labitur ille suas.\nPrincipium statues? statuet tibi quodlibet alter.\nSi punctum dederis hoc, dabit ille novum.\nPuncta loca quocumque loco: pars prima vocatur\nQuaelibet, et punctum non tamen omne feres.\nSignifer his Aries; aliis jam Libra placebit;\nHic annum cancro dedicat; ille capro.\nEt cur quaeso novos tam solers colligis annos?\nQuidve volunt Anni vota precesque novi?\nMomentum vix, credo, tuum est: qui praeteritannus,\nNon tuus est, nec qui deinde sequetur, erit.\nNon haec hora tua est, sed punctum temporis unum,\nHoc fruere, ac annos fac procul esse novos.\nQuae novitas anno? toties novus ille vocatur.\nQui toties novus est, hic nequit esse novus.\nOmnis ab ANTIQVO rerum procedit origo.\nOmnis in ANTIQVO gloria, nulla Novo.\nSaecula qui senio praecesserat omnia, Primus,\nOptimus, Aeternus, Maximus ille fuit.\nInde novus coepit volvi per tempora mundus:\nIndenovus, qui mox degeneravit, homo.\nAttamen antiquo et venae melioris in aevo,\nMundus in antiqua tum bonitate stetit.\nHinc ubi se puro seclum vetus exuit auro,\nContinuo mundus pejor et annus erat.","prev":{"citation":"Opera poetica 7.1.1","label":"MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., MAGNE MATRI BIBLIOTHECAE GOTTORPIENSI, Reverendissimi Serenissimique Principis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.1"},"next":{"citation":"Opera poetica 7.1.2.43-68","label":"MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., VOTVM VETERVM ANNORVM PRO VOTO NOVI ANNI. cIc Icc LXIII. AD INCLVTAM ACADEMIAM, lines 7.1.2.43-7.1.2.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.2.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.1.2.43"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}