{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 7.2.106-122","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.2.106-122","ref":"7.2.106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.106.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":true,"words":294,"text":"POeta Laureatus esse vult Cinna\nSit Laureatus. Sed Poeta non esto.\nNon es Poeta, Cinna, non. Sedbeta.\nMAgnus vocari Doctor et pius pruris\nChristi es minister, sed secundum anagramma\nREgina diceris. Quod est Regnum Tibi\nHabes bonum. Sed Terra non est continens.\nJUnxerat incautus pulcram sibi Cinna maritam.\nPost mensem sobolem parturit illa novam.\nNon tamen haec vitalis erat foetura; nec haec est\nRes nova. Quod cito fit, hoc cito Cinna perit.\nFAllit Tutores qui dixerit esse Dativos,\nEsse Ablativos nemo negare potest.\nCAuda caputque mihi est, non est mihi venter et alvus\nEt mea continuum cauda foramen habet.\nAt quamvis vacuum mihi sit caput, ipsa cerebrum\nImprimit in fauces cauda minuta meas.\nSubde meo flammas ori, excrementaque duces\nFumida per caudam tracta retracta meam.\nFIstula sum, sed qui nostris se lusibus aptant,\nDe se non trudunt aera, sed retrahunt.\nCAndida sunt nobis verecundaque saecula: namque\nArgento candent, auri ab amore rubent.\nSCanditur in Cathedram: mira est mutatio: nam fit\nFilius Hippocratis Filius Harpocratis.\nURsulae habes nomen, potes et minor Ursa vocari:\nSed tuus observat Te nimis Arctophylax.\nPRimum a desidia hic ad turpia crimina venit,\nAtque a criminibus Priscus ad exilium.\nInvenit demum, decuit quod quaerere primum.\nAd sese ex ipso nam redit exilio.\nTIbi invideri dicis? omen est bonum.\nQueis invidetur, illi habent rem, Pamphila.\nAUt quia libertas per vos venit, aut quia census.\nHinc vestri credo nominis exstat honos.\nO etymon fallax, et quod contraria signat!\nCur etenim vestrum servit egetque genus?\nCum nemo Dominus sit membrorum ipse suorum,\nCur mea non vero subjiciantur hero?\nOPtimus est Vates mille hora Quintus in una\nSculpit sextipedes e capite Hexametros.\nSAepe Viri, qui sacra colunt … sequuntur,\nEt sunt Theiologi saepe ….\nSI mala tempestas iter haud dissvaserit, ibo.\nTempora si fuerint nubila, solus eris.","prev":{"citation":"Opera poetica 7.2.105","label":"EPIGRAMMATA SELECTA., In Effigiem Justitiae in Amphora depictam.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.105"},"next":{"citation":"Opera poetica 7.2.123-136","label":"EPIGRAMMATA SELECTA., lines 7.2.123-7.2.136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/7.2.123"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}