{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 8.1.15-26","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 8.1.15-26","ref":"8.1.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/8.1.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/8.1.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/8.1.15.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Nobis Anus Juveni, qui vix egressus ephebos\nInque suos infert integra saecla toros.\nIncestos ergo leges toleratis amores?\nQuando nepos Aviae jungitur ipsesuae.\nGrata solet gratis species formosaque amari.\nGratuitos vetulae quis velit esse toros?\nVenalis Venus ista fuit, dossolamarita est,\nTuque Virum, quem non, Acca, mereris, emis.\nErgo etiam gelidi celebrant connubia manes?\nEt lemures ineunt et mala monstra toros?\nExequias naec festa voca tumulumque cubile,\nAccendit tristes improba taeda rogos.\nDucitur Acca domum: nam si non, Pontice, ducas,\nVix anus aegra tuam possit adire domum.\nCur non Acca Tibi placeat? velut arida ligna\nSunt magis apta foco: sic magis illa toro.\nDucit anum juvenis mirumque videbitur ilhid,\nFrigida quod slammas pascat amoris anus.\nUt per convexam glaciem Sol caelicus urit;\nSic Sol per gelidam Chemicus ussit anum.\nPontice, ducis anum. quae Te dementia cepit?\nQuis calidum juvenem frigidus ussit amor?\nQuis solet arenti ramos immittere trunco?\nQuis sibi de spinis plectere serta velit?\nPontice, quis furor hic? quaenam haec, male sane, voluptas,\nQuae prae Virginibus putre cadaver amat?\nImprobus ille fuit, qui faeda cadavera primus\nInstituit vivis jungere corporibus.\nNequior es qui, quod Mezentius extudit olim,\nSponte subis nulla ob crimina supplicum.\nDicite quae major fuerit vesania! pulcram\nPygmalion statuam deperit; hic sceleton.\nNon male Tu numeras in amoribus: addere nosti\nQuos Tibi nunc nummos Acca marita tulit.\nFelix est numeros quae congerit ista Mathesis;\nMultiplicare tamen non in amore potest.\nPulcra fuit forsan, quae nunc deformior Acca.\nFalleris: Haec semper nam fuit Acca senes.\nAcca procos nullos habuit, cum visa puella est.\nQuo magis haec vetula est, nunc magis illa placet.\nIndignos Juvenis vetulae nunc ambit amores.\nIn pretio vetula est Acca, sed ob pretium.","prev":{"citation":"Opera poetica 8.1.14","label":"EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS., Poem 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/8.1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/8.1.14"},"next":{"citation":"Opera poetica 8.1.27-33","label":"EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS., lines 8.1.27-8.1.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/8.1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/8.1.27"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}