{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 9.4.1.1-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 9.4.1.1-2","ref":"9.4.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.1.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"BENEVOLO LECTORI S. DEcem admodum anni sunt, cum primum hoc de Ente Rationis Carmen foras dedimus, per jocum ab nobis conscriptum, occasionem suppeditante Viro Clarisstmo, MATTHIA WASMUTHIO, in Academia Rostochiensi tum temporis … Doctore, Collega honoratissimo. Quod cum non ingratum Viris eruditis ceciderit: dudum enim exempla ad unum omnia distracta: non dissiculter a nobis impetrarunt amici nonnulli, ut illorum defectum, sua vero desideria iterat a hac editione expleremus. Qua in re, quo magis et hominum doctissimorum suffragiis, et tuo, Benevole Lector, favore subnixi, eo minus censoria nobis supercilia extimescenda arbitramur: praesertim cum Virorum Clarissimorum, qui similes lusus dederunt, exempla et invitare nos facile potuerint, et adversus iniquiora judicia nunc possint tueri. Versatur in manibus omnium de eodem argumento Viri Celeberrimi, Casparis Barlaei Oratio, faceta illa ac elegantissima, quae haud aegre stimulos admovere potuie versibus expressuro, quod ille soluto sermone feliciter executus fuerat. Quanquam aliam nos viam ingressi vix quic quam praeter exemplum ab illo mutuati sumus: poema enim alius plane fili et coloris texebamus. Quod latina lingua, nemo hactenus, quod sciam; Hetrusca vero Bernardinus Stephonius tentavit, ut memoriae prodidit Janus Nicius Erythraeus, seu, ut vero nomine appellatur, Joannes Victorius Rossius Pinacoth. I, 92. Saepe, inquit, fiebat, ut quae a Magistro angustis et concisis disputationibus illigata traderentur, Latinis versibus explicaret, et spinosam illam ac difficillimam tum ad intelligendum tum ad explicandum de ente rationis quaestionem in Philosophorum Scholis agitari solitam facetissime atque plenissime rythmico Etrusco carmine complexus est. Sed illud quidem a nobis frustra investigatum hactenus fuit. Nihil itaque vel illi, vel aliis debemus: nisi quod versiculos nonnullos, vel integros vel caesos, e Poetis veteribus consulto et de industria immiscemus, ab hoc poematum genere minime id alienum rati.","prev":{"citation":"Opera poetica 9.3.2.145-184","label":"JOCORUM LIBER., QVERELA HALECIS AD NEPTVNI TRIBVNAL. VIRO Magnisico, Generoso et Nobilissimo, lines 9.3.2.145-9.3.2.184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.3.2.145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.3.2.145"},"next":{"citation":"Opera poetica 9.4.1.3-5","label":"9.4.1.3 to 9.4.1.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.1.3"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}