{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera poetica 9.4.2.1-43","citation":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica 9.4.2.1-43","ref":"9.4.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.2.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Opera poetica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica","urn":null},"verse":true,"words":296,"text":"ESt, non est Aliquid, quod et est Nihil, et tamen est Res,\nQuid Res? est tenui deducta (ita concipe) filo\nRecula, sive Rei non existentis imago.\nSunt, umbrae, nubes, ludibria, somnia, somnia, nugae,\nSunt, non sunt. Sed nos mansuro dicimus illa\nCarmine: nam nihilum ne nos egisse putemur,\nDe Nihilo heic Aliquid scribamus, vel Nihil. Omnis,\nOmnis in hoc Nihilo labor est et cura Sophorum.\nEst aliquid dixisse nihil, dum dicimus illud,\nNon egisse nihil. quanta haec miracula Musae!\nEste, precor, faciles spirateque lenibus auris,\nAure nec aversa quamvis ingrata canentem\nExcipite: Ens tamen hoc vestra se jactat in aula,\nMontibus in vestris et dulcibus errat in agris.\nTu mihi, Wasmuthi, mentem praesentibus implo\nAuspiciis, Vatemque mone: Tibi namque per altum\nIre datum est: Tibi tam vasti data copia Regni,\nQua premitur tellus, et qua tegit omnia caelum.\nTu tristes Nihili tractus et inhospita regna,\nEt sedes Vacui, loca nocte silentia late,\nPromtus adis, metasque locas, queis terminct Entis\nImperium, certosque caves confundere fines.\nExere Socraticis caput exere nabibus. Heic me\nGressus tentantem dubios tua dextera firmet.\nAspera qua propero loca sunt, spina horrida spina,\nHamatique vepres retinent, et glarea stridens.\nHeic dum suspensis gradior per singula plantis,\nTu mihi tolle moras, tu cautius irc docebis.\nFare age, Wasmuthi, quo cretum seminc vestrum\nEns rationis erit? queis se natalibus illud\nDebet, et unde viget generis fecundia tanti?\nAnne Prometheo surgunt haec Entia limo?\nAethereosve inter volitantia ceperat ignes\nJapetoniades, quos mentibus inspiravit?\nAn haec Vulcanus Siculis formata caminis\nExtudit? ut quondam certos fallentia visus\nRetia, moechantes quae stringant vincula Divos.\nDaedaleaene manus finxere? an pinxit Apelles?\nAn qui muscarum quadrigas texerat alis\nCallicrates, elegisque inscripsit sesamon aureis,\nSculpsit acu tereti? Memphitica an extudit aula\nInter Mercurii tabulas et sistra repertum\nIsidos, et vultus imitantia signa ferarum?","prev":{"citation":"Opera poetica 9.4.1.6","label":"JOCORUM LIBER., DE ENTE RATIONIS Carmen.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.1.6"},"next":{"citation":"Opera poetica 9.4.2.44-86","label":"JOCORUM LIBER., DE ENTE RATIONIS Carmen., lines 9.4.2.44-9.4.2.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/opera-poetica/9.4.2.44"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Opera poetica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/morhofpoemata_1.xml","quality":"ocr"}}