{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 104","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/104.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":439,"text":"Qvaedam enim ex illis Zosimianis juniorem aetatem loqvuntur, ut observat Reinesius: Ideoque vel alium eorum cognominem autorem, vel veteri supposita esse oportet. Sed de Zosimo illo postea plura. Incerta ergo de Pelagio omnia sunt. Qvod in codice Altenburgensi habetur, fragmentum Ostanis Philosophi ad Petasium de eâdem divinâ arte, supposititium Lambecio & Reinesio videtur, si Ostanem primum Magum, aut Ostanem secundum, eo intelligere velimus. Tertium ergo qvendam nobis Ostanem fingit Reinesius, cum Ostanis nomen omnibus Magis Persarum comune factum Scaliger fateatur: qvi circa A. C. 300 in Aegypto vixerit, alterius etiam Democriti, non Abderitae istius praeceptorem. Nam Democritum ab Ostane edoctum etiam antiqvi scriptores testantur. Ad hanc sententiam ipsum impellit primùm, qvod tempore Regis Persici Saporis, qvi A. C. 270 imperavit, in Persiam iverit Democritus, artis addiscendae causâ, qvod ex Synesio aliisqve locis hujus codicis probare vult; cum tamen illic nullius Regis, sed philosophi Sopharmentio fiat, cujus cum Rege Sapore confundendi causam nullam video: Deinde qvod tamen Graeca illa tum Ostanis tum Democriti antiqviorem indolem, qvam caetera ejus libri, spirent, licet ad aetatem Democriti Abderitae non ascendant. Eadem est Salmasii sententia, quì comm. in Solin. p. 1162. ita: Democritus qvamvis subdititius sit, antiquum tamen esse oportet; qvippeqvem citari videam Synesio, Stephaeno, ac Zosimo, scriptoribus Chimicis, ac inter principes & veteres artis illius autores laudari. Haec, ut verum fatear, pro Democrito & Ostane vindicando, magis militare videntur. Nam, si simili licentiâ in aliis autoribus uti velimus, novos Amphitruones & Sosias in scenâ criticâ formabimus. Esto verò, non esse haec Graeca Ostanis tempore scripta, potuerunt illa longo tempore post in Graecam linguam esse conversa; ac fortè unde non ab antiqvo Ostane, sed à Christiano aliqvo illa ultima verba scriptum hoc fragmentum conjiciebat Reinesius, qvibus gloriae Deo Patri & Filio & Spiritui sancto acclamatur, Christiani cujusdam manu prioribus pietatis causâ adjecta. Rectè vero Reinesius Scaligerum reprehendit, qvi Ostanem Democriti Mystagogam ex eo neget, qvod Ostanem Xerxes in Graeciam comitem, Ide qvo Plin. I. 30. c. 1.) noscere per aetatem non potuerit, cum ex Herodoto Laertius testetur, Xerxem in Graeciam transeunten cum exercitu apud Democriti Patrem divertisse. Caeterum ad Persas victores illam in Aegypto custoditam Smaragdi tabulam, qvae ignoratam universi orbis concordiam descripsit & maximam Magiae partem absolvit, transiisse qveritur Gaulminus praefatione ad Theodorum Prodromum: Cum Graecorum Medici divam Medicinam plebi prostituerent, cujus interiora olim Reges & Sacerdotes sibi vindicabant. Seqvuntur Ostanis fragmentum in codice illo Democriti Physica & mystica seu arcana, Reinesio, ut vidimus, pro supposititiis habita. Nolo hic post Roscium saltare: nam, qvae Reinesius hic pro νοθεία affert argumenta, qvae omnia cum plurimis aliis à Conringio in libro de Hermeticâ medicina allata sunt, à doctissimo Borrichio ingeniosissimis rationibus in Vindicatione Hermetis eliduntur. Inscriptorum Democriti titulis colligendis sollicitissimi fuere Borrichius d.l.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 103.5-6","label":"103.5 to 103.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/103.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/103.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 105","label":"BUS, PRAECIPUE CHEMICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/105"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}