{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 108","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 108","ref":"108","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/108","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/108.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"Cum ergo in conjecturis tantum vis argumenti subsistat, nil facit ad infringendam hujus scripti γνησιότητα. Neque possunt speciales illi Zosimi, qui de variis metallicis agunt, tractatus adeò discerpi, ut variis autoribus assignentur. Ideo enim vel maximè Oecumenici nomen obtinuit, quod ad varios artis hujus recessus se diffuderit: quemadmodum ille, titulus primùm Hermeti, deinde Johanni Sacerdoti, tum Democrito, & Stephano ab Anonymo in libro de ratione dealbandi tribuitur. Fuitergo horum librorum scriptor Zosimus, ex Reinesii sententia, Comes & Exadvocatus Fisci, & Historicus, qvi Theodosiorum tempore vixit; ut Borrichius verò opinatur, aetatem Constantini M. longè superat. Reinesii verò sententia vel ex eo rejicienda est, qvod historiae scriptor Ethnicus, hic vero Christianus sit, qvem antea Philosophum Alexandrinum dixerat, qvem à caeteris ejus nominis distinguere Suidas videtur. Et Pelagius, qui Zosimum citat, vocat τὸν ἀρχαῖον Ζώσιμον. Magnam hîc disputationide Christianismo Zosimi ansam praebet Photius, qvi Cod. 98. in recensione Historiae Zosimi illum paganorum religionem secutum ait; & in recensione codicis 170 librorum sc. 15. quibus proponuntur ab Anonymo testimonia de Christianâ religione è gentium scriptis, eum Autorem ἀπὸ τὸν χειμευτικῶν Ζωσίμου λόγων (è frigidis Zosimi libris, vertit Andreas Schottus) multa desumsisse ait. Hîc vero intelliguntur nulli alii Zosimi libri, qvam χειμευτικὸι λόγοι, Chimici sermones: de qvibus Suidas. Malè enim vertit illa Schottus, qvae non intellexit, & vitiosa apud Photium lectio est. Ex eo tamen apparet, Zosimum τῶν χειμευτικῶν autorem & historiarum pro uno eodemqve Photio habitum esse: nisi fortè & ille in eo erraverit. Lambecius, ut haec conciliet, ait, Platonicis Philosophis χρυσοποιίας arti deditis in multis convenisse cum Christianis. Sed ista frigida conciliatio dubium omne non tollit, Ego tamen in illâ persevero sententiâ, ut hunc Zosimum Chimicum Alexandrinum à Thebano Panopolita distinguendum existimem. Anonymum verò illum, cujus codicem recensuit Photius, ego qvoqve Chimicae arti addictum fuisse existimaverim, & hujus ductu praecipuè ad illa de Christianâ è Gentilibus religione testimonia colligenda impulsum fuisse: qvae Photius, ut hujus rei omnino ignarus, pro fabuiis & superstitiosis habuit. Nam & hodie sunt, qui τύπον rerum divinarum in his naturae mysteriis qvaerunt. Fuere in his libris, Photio memorante, testimonia locaqve integrorum etiam librorum, non modo Graeca verum etiam Persica, Thracica, Aegyptia, Babylonica, Chaldaica, qvin & Italica, ex iis, qvi apud singulas harum gentium doctrinâ clari haberentur. Qvi liber, si hodie extaret, cum magno rei Christianae fructu legeretur. Ille tamen Zosimus, quicunque tandem fuerit, qvod in ipso reprehendit Reinesius, superstitionibus Aegyptiacis & Platonicis speculationibus supra modum fuit deditus, & multa prophetica in Sacro Codice loca ad miseram hanc artem, ut vocat Reinesius, applicuit.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 107","label":"BUS, PRAECIPUE CHEMICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/107"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 109","label":"BUS, PRAECIPUE CHEMICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/109"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}