{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 111","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/111.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"Quae Cleopatrae tribuuntur, ars auri faciendi, aenigmaticis characteribus scripta, & de ponderibus & mensuris excerpta, incertae fidei visa sunt: cetera libri hujus postremi è Geoponicorum veterum libro descripta: extremum ejus schediasmatis à recentiori aliquo Graeculo affutum, ut ostendunt voculae illae μόδης, κούμουλος, quas vetus Graecia ignorat. Stephanus tamen Cleopatrae cum Ostane colloquium adducit: Quae per temporum rationem consistere non possunt; nisi fortè quemvis alium ejus nominis, quam Ostanem, vel primum vel secundum, fingamus, aut fortè Ostanes secundus arte suâ tam longaevum se fecerit. Extat tamen in Regia Bibliotheca Paris liber Comarii Philosophi Sacerdotis, qui docuit Cleopatram divinam artem: De quo nihil omnino dicere possumus, genuinus, an supposititius liber sit. Similis farinae sunt, quas è Bibliotheca Goldasti in insigne Priapejorum suorum ornamentum, dignissimum sanè hac patellâ operculum, Scioppius producit; Cleopatrae, Antonii, & Q. Sorani Medici epistolae mutuae, quibus de libidine Cleopatrae, eaque per artem medicam frenanda, agitur. Franciscus Philadelphus lib. 6. Epist. ad Philippum Medium, easdem subinnuere epistolas videtur, cum scribit: Memini, cum nuper esses Mediolani, vidisse apud te vetustissimum quendam codicem, qui Medicorum plurium scripta complecteretur, ut Cornelii Celsi, & utriusque Sorani, & Avulei & Democriti, & quarundam etiam mulierum. Extat & Heraclii Imperatoris epistola, quâ ad Sophoelem vel Saphoclum Philosophum scribit pro expositione libri inventi ad caput Cleopatrae Reginae in suo sepulchro. Haec enim elegans est Epistolae inscriptio, ab homine barbaro fortassis addita; ac respondet illi Sophocles Sophista, characteres occultae scripturae interpretans de foecunditate parandâ: nisi fefellerit Heraclium Chemicos Characteres de rebus vulgaribus exponens; modo vera sint, quae in epistolâ illâ scribuntur. Habet & Morisotus Cent. I. Ep. 34. illas epistolas, qui tamen alias hic affert explicationes. Antonii epistolae adeo nihil aetatis illius sapiunt: Commendat tamen Scioppius, neque invidere tam egregium κειμήλιον viris doctis voluit, Fictitiorum licet sint illa, ait, autorum, multum tamen facere ad veterum quorundum loca intelligenda, Petronii, Martialis & aliorum, domi doctus, didici. Ille scilicet magister didicit, discant jam virtutem ex illo pueri verumque laborem. Extat in codice Altenburgensi amplius Michaelis Pselli notissimi Philosophi, qvi A. C. 1080. vixit, epistola ad Patriarcham Xiphilinum de eodem argumento, qvae & in Latinam linguam conversa extat. Fuit vir doctissimus Psellus, ejusque multa sunt ἀνέκδοτα, notavitqve in Bibliothecis passim latitantia Possevinus. Illum reconditis artibus fuisse deditum, arguit liber ejus de Daemonibus, quem cum commentario doctissimo edidit Gaulminus. Sunt porro in codice Altenb. Agathodaemonis & Hermetis Trismegisti fragmenta, Philippi cujusdam tinctura aeris Persici, qvem Lambecius existimat Chrysostomi presbyterum, Moysis Prophetae & Legislatoris Judaeorum scriptum supposititium.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 110","label":"110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/110"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 112","label":"112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/112"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}