{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 161.1-3","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 161.1-3","ref":"161.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/161.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/161.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/161.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Quibus auditis omnes ita voces, ita palmarum intentus, ita sibilos profuderunt, ut ad eos compescendos nihil Augustini Mascardi, qui tum Academiam Princeps regebat, iussus atque autoritas planè valeret. Ridicula planè & misera fuit Jacobi Claveri δοξομανία, qvam idem Erythraeus Pinacoth. I. num. 3. describit: Suo tempore sacris initiatus, mittebatur quotannis feriis esurialibus in aliquem pagum, divinarum rerum interpres; atque etiam excipiendarum consessionum provinciam accepit; quae res illi conjungendae cum multis amicitiae causa fuit, utque cupiditatem laudis & gloriae, quâ astuabat, expleret. Nam tribunal, unde consessiones excipiebat, ostiolo templi propinqvum habebat, qua discipulis à scholis redeuntibus transeundum necessario erat; ibi tanquam in statione manebat, & quemcunque adolescentem ingenio praestare audivisset, humanissimis verbis excipiebat, laudibus efferebat, suam illi operam pollicebatur, ac posteae in cellulam deductum juglande melle condita, reficiebat: quibus blanditiis eò hominem adducebat, ut promitteret, se ejus laudes, quas ipse sigillatim enarrabat, vel prosa orationevel carmine, celebraturum, ac per hanc rationem à multis, qui postea in literis clari & magni extiterunt, non in elegantes versus suam in laudem expressit: nec minus audacter poëtarum hujus ac superioris aevi principes est aggressus, videlicet Annibalem Carum, Torquatum Tassum, Benedictum Varchium, Julium Caesarem Stellam, Porphyrium Felicianum; quorum scripta in ipsum carmina leguntur: haec ille postea in duo volumina collecta edidit, quorum alterum Latina, alterum Hetruscapoëmatia continet; & utrisque praefixa est ejus vita, oppidò ridicula. At voluit homo cupidus laudis vivens gloriola sua frui: quibus rebus perfecerat, ut tota urbe celebratum suum nomen esset. Induxit etiam, nescio quem, Religiosa ejusdem familiae rerum gestarum scriptorem, ut suae ipsum historiae summis laudibus ornatum insereret. Longè subtilior illorum δοξομανία est, qui gloriam de spretâ gloriâ aucupari solent, de quo Antonin. Imperat. τῶ εις ἑαυτὸν. lib. 12. §. 27. ὁ γὰρ ὑπὸ ἀτυφίᾳ τύφος τυφόμενος πάντων χαλεπώτατος, fastus de fastus contemptu inflatus omnium est maximè intolerahilis; ubi praeclaras Gatakerinotas vide. Omnis ab ostentatione & laudis cupidine affectatio abesse debet, quae in erudito omnia corrumpit. In verbis, factis, scriptis, conversatione & ubique se exerere solet: Quam ut effugiat, omni prudentiâ providendum est. Vir eruditus erat Alexander Burgius, sed unum illi objiciebatur vitium, referente Erythraeo Pinac. I. n. 67.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 160","label":"DE CONVERSATIONE ERUDITA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/160"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 161.4-5","label":"161.4 to 161.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/161.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/161.4"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}