{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 163-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 163-2","ref":"163-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/163-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/163-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/163-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":443,"text":"& seqq. qvorum discrepantiam observare eruditus conversator debet. Galli non adeò omnia ad animum admittunt, & faciles in amitiis sunt, ducente illos civilitate qvadam & libertate naturali, sine ceremoniarum affectatione. Itali verò ad amicitiam tardiores, arctiorem ineunt amicitiam. Galli ex levi occasione eam solvunt, facilè resumpturi. Itali tardiùs ab illa discedunt, ita ut vel nunqvam, vel serò & rarò, ad eam redeant. Infinita propemodum sunt, qvae notari ad hoc axioma possint: ac inprimis vir eruditus sibi hoc commendatum habeat, ut commendavit sanè qvàm maximè Verulamius libro suprà citato. Interest inprimis, inquit, honoris literarum, ut homines isti pragmatici sciant, eruditionem haud qvaqvam avicula, qvalis est alauda, similem esse, quae in sublime ferri & cantillundo se oblectare soleat, at nihil aliud: quinimò ex accipitris potius genere esse, ut qui in alto volare, ac subinde, cum visum fuerit, descendere, & praedam rapere novit. II Praeceptum est: OBSEQVIOSUS ESTO. Obseqvium semperamicos parit. Pulchrè describit hominem obseqviosum Terentius Andriâ Act. I. Sc. 1. v. 35. Homo comodus ille aliàs dicitur. Respuit conversatio omnes qvi sunt contentioso & disputaci ingenio, & qvi censuram sibi in alios sumunt. Pulchrè Qvintilianus lib. II. cap. 1. Habet mens nostra sublime qviddam & erectum & impatiens superioris: ideoque abjectos aut submittentes se libenter allevamus, qvia hoc facere tanquam majores videmur, & quoties diccessit aemulatio, succedit humanitas. At qvi se supra modum extollit, premere ac despicere creditur, nec tam se majorem, quam minores cateros facere. Qvàm sit in rebus civilibus necessarium obseqvium minorum erga majores, & qvidnam illâ arte obseqvii effici possit, pulchrè docet Boclerus dissertat. polit. 3. Institutionibus politicis additâ, & commentar. ad libr. I. Annal. Taciti ad cap. 2. annotat. 11. Fichetus inter arcana sua etiam hoc proponit cap. 10. Adsit comitas & ingenuitas, blanda conciliatrix animorum, quae tamen vulneri non pateat, neque latus nudet aliorum simulationi & calliditati, horum pesti temporum venenoque conversationis. Sit silentium sermone potius, nisi de ignorantia suspicione periclitemur. Sit in audiendo patiens animus, auris benevola, laus liberalissima; nec vultu aut nutu ladatur amicitia, quae etiam pietate condiri debet. Morosa non sit, neque contentiosa conversatio, sed blanda veritati assentiens: molestissimi sunt enim odiosissimique mortalium, qvi contradicunt semper, ut Aristoteles est effatus. Hanc in Petavio disputacitatem damnat Patinus Epist. a. qvem molestum, maledicum & mordacem hominem vocat, qvi nunqvam scripserit, nisi alium refutaturus. Gampanellae cum Theologo disputatio acrior omne malum accersivit, ut prolixè recenset Erythraeus, Pinacotb. I. n. 21. Absit à literatis omnis ferocia, qvae Musas earumque cultores non decet. Singulare hujus ferociae exemplum in Thoma Dempstero fuit, cujus mores graphicè Erythraeus Pinacoth. I. num. 9. describit. Sunt etiam in eruditorum genere, qvi metui malint, qvam amari. Adversus hos feroces, opiniosos, morolos, disputatores, qvi contendet, ex insanis plerumque insaniores reddet. Sed sunt tamen & in illis, qvi cedendo asperiores fiunt; ubi animos & lacertos illis objeceris, mitescunt.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 164-2","label":"164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/164-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/164-2"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 166","label":"166","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/166"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}