{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 20","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/20.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"Equidem existimo, multa illarum novitatum, in quibus secula nostra triumphant, jam tùm antiquitus cognita fuisse, iterumque deperdita. Infinita enim sunt, quae ex rerum mutuis applicationibus vel per ingenium vel per casum produci possunt. Saepè unius seculi, imò unius anni, diversis & gentibus & hominibus eadem in mentem venire possunt artificia, quae celata primum, vel ad alios devolvuntur possessores, vel ex ingeniorum simili quasi concentu & tacitâ conspiratione formantur. Vivebat seculo hoc ineunte Magnus Pegelius, Rostochiensis primùm, hinc Helmstadiensis Academiae Professor, cujus variorum experimentorum syllabus singulari libro prodiit hoc titulo: Thesaurus rerum selectarum, magnarum, dignarum, utilium, suavium, pro generis humani salute oblatus. Multa illic Autor notat ab se excogitata in omni studiorum genere, Mechanicis, Mathematicis, Naturalibus, arcana, quorum aliqua annis insequentibus magno cum apparatu & pompâ in lucem edita vidimus, & in quibus hodiè inveniendis laborat multorum industria. Non facilè tamen dixerim, qvomodo factum sit, ut à Pegelio ipso nil eorum artificiorum in effectum deductum fuerit, vel tàm exigua ac pene nulla ejus apud alios mentio fiat Fortassis & ipsi, quae omnibus rerum novarum inventoribus, Invidia & Incredulitas obfuit. Varia illic occurrunt memorabilia. Cum p. 111. proponitur ratio Chirurgica insignis & rara homini communicans extera, quae ipsi bona, & interna multa quae noxia avertens: cui non Chirurgiae alicujus infusoriae suspicio oriatur? Paginâ 125. de navigii aërei fabrica agit: de illo Franciscus Lana in prodomo all arte maestra operose egit, & ante illum quoque Petrus Mormius in arcanis collegii Rosiani detectis pag. 14 & 15. quaedam proposuit. Paginâ 125. de machinâ aliquâ memorat, quam tempore quocunque quivis seu fortior seu debilior agitare possit: Simile quid in actis Anglicis & Gallicis deprehendimus. Ibidem de ratione, quâ ex vase uno liquores quotcunque diversi effundantur, habetur; ita ut quivis inde vinum, nunc rubrum nunc candidum, nunc aqvam, nunc aliud atque aliud liqvoris quodcunque velit genus, imò calidos & ferventes, si velit, liquores depromat. Cui verò non idem hoc artificium videbitur? quo aliquis ore evomere varii generis liquores potest, quod à circumforaneis quibusdam, ante annos non ita multos, cum maximâ omnium admiratione factum fuit. Quae pag. 12. proponuntur artificia Archimedaea, quibus liqvorum bonitas vel praviras exploretur, illa nostrâ aetate spectata fuere, & à Kirchero in mundo subterraneo exhibentur Navigium submaritimum, de qvo pag. 127. agit, & cujus usum prolixè recenset, novum post illa tempora vel autorem vel propagatorem in Belgio invenit. Quomodo ex fundo maris & naves & res aliae graves educi possint, de quo ille pag. 137. nostro quoque tempore singularibus machinis tentatum fuit. Instrumentum qvoqve Pantographicum, de qvo ille pag. 168. posteà à Scheinero Mathematico singulari libro delineatum.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 19","label":"DE HISTORIA LITERARIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/19"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 21","label":"DE HISTORIA LITERARIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/21"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}