{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 243","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 243","ref":"243","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/243","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/243.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"THEATRUM VITAE HUMANAE ZWINGERI & BAYERLINGI vasta exhibent volumina, per omnes rerum titulos deducta, magis tamen ad eloqventiam qvam philosophiam instructa: qvae enim ad scientias pertinent, modico apparatu proponuntur, materiae morales & civiles, qvarum usus in eloqventiâ praecipuus est, majori curâ sunt congestae. Meliùs faciunt, qvi excerpta ad disciplinas, qvà disciplinas, spectantia sejungunt, qvarum singulis singularem ego librum destinari vellem. Zvvingeri theatrum vitae humanae aliqvoties editum est, cujus ille primus autor non fuit: nam à Conrado Lycosthene virô erudito, ab apophthegmatum & similium collectaneis celebri, initia sua accepit. In primis molesta est tam anxia & sollicita rerum divisio, qvae nescio qvam μικρολογίαν sapit, in hoc scriptorum genere inutilem; distrahit enim animum & oculos inqvirentis. Sub eôdem tituiô à Bayerlingio Antverpiae liber ille prodiit, sed accommodatiore ordine alphabetico, & longè auctior. Ille itaque posterior labor praeferendus est Zvvingeri laboribus. Theatris illis vitae humanae subjungendi sunt POLYANTHEARUM SCRIPTORES, qvorum usus praecipuus est in eloqventiâ & in Dissertationibus scribendis. Continent enim gnomas, apophthegmata, similia, exempla: secundum qvem ordinem Polyantheam suam congessit Langius, cujus extat sub illo titulô liberin foliô editus, non qvidem inutilis, sed ordine illo non satis ad usum accommodatus. Hunc laborem postea continuavit Janus Gruterus, Vir in colligendo diligentissimus, ut testantur tot ejus libri: seqvitur eandem methodum, qvâ usus est Langius; superat vero mole Langii librum, qvi gravatur nimis exscriptione integrarum penè orationum, qvibus integra folia complentur, qvod tamen in Catalogis τῶὸν γνωμικων fieri non debebat. Utriusque libri extat Epitome in usum tyronum. Illos vero utriusque labores longè superavit Job. Magarus, cujus extat liber similis, sub titulo Polymnemonis, elegans & concinnus, ac pulcherrimo ordine digestus, qvi per se aptus sit enthymemata subministrare orationem Magnò sane taedio ac labore sublevat ille aut dissertationem aliqvam scripturo. qvaerentes, dum sub specialibus titulis adferuntur sententiae ejusdem argumenti. Qvo labore suo penè videtur aliqvâ exparte praestitisse, qvod volebat Schraderus, qvi peculiarem Thesium & Enthymematum Rhetoricorum librum conficiendum suadet, cui conficiendo vel supplendo mirificè prodesse potest. Id dolendum est, non adjecta fuisse postremae editioni auctaria illa, qvae Autor ille, dum viveret, libro suo adjecerat. Noluerunt scilicet Ribliopolae aere illo redimere, qvod postulabant haeredes, atque ita in lucem ediderunt nulla addita syllabâ. JOH. BAPTISTA BERNARDUS scripsit Seminarium totius Philosophiae Aristotelicae & Platonicae, editum Lugd. an. 1599. in fol.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 242","label":"DE LOCORUM COMMUNIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/242"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 244","label":"THEATRUM VITAE HUMANAE ZWINGERI & BAYERLINGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/244"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}