{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 243-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 243-2","ref":"243-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/243-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/243-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/243-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"Ut enim vir fuit multae lectionis potiùs, quam judicii, ita magno studio cumulavit autores in doctrinâ, quam proponit. Habentur vero varia in istis libris Theologica, Physica, moralia, civilia, historica: Quo nomine prodesse ad omne siudiorum genus possunt. Selegit materias non vulgares, autorumque locos diligenter congessit. Notandi scil. sunt tales autores, qui, velint nolint, largiuntur de suo citra aliquod plagii crimen: similes quippe iis, qui aurifodinas ostendunt, quae deinde ab aliis occupatae justos efficiunte bonae fidei possessores. Quanquam enim, qui paulò peritior est illarum rerum, facilè subolfacere possit, quibus indiciis profecerint aliqui. obijci tamen illis crimen non potest, quod in comunes fontes facile sit unicuique incidere. Atque hîc in universum de omnibus disputationibus & dissertationibus monere velim, eas diligenter collatas locorum communium vicem praestare posse: Solent enim plerumque autores earum in omnibus congerendis, quae quacunque ratione ad argumentum pertinent, esse operosi, & maximè singularia congerere. Seligendae verò sunt, quae de argumentis rarioribus scriptae sunt: quarum vastum numerum, si quis agat, facilè quis congerat; ac velim eas accuratiùs notari, quod consilium Cinelli fuit in Bibliotheca volante. In Jurisprudentiâ multae sunt exquisitissimorum argumentorum disputationes, quae prodesse JCtis variis in rebus possunt. ALEXANDER TASSONUS mirabilis ingenii homo fuit, Italus, singularem ex eo laudem qvaerens, qvod optima scripta veterum ac recentiorum communi omnium seculorum & hominum judicio approbata, molestissim & invidiosa censurâ vexaret, semper in illis qvaerens, qvod carperet & reprehenderet, & nodum nonnunqvam in scirpô. Scripsit Italicâ linguâ librum, cui titulus: Pensieri diversi, i. e. variae cogitationes, in qvo multa notabilia & vexata problemata proponuntur, Physica, moralia, civilia, Historica, qvorum rationem indagat. Dignus liber lectu est. Prodiit Venet. Anno 1646 in 4t0. Credo verò hunc librum natum esse primùm autori ex excerptis. Non immunis ab illius cavillis fuit Homerus è veteribus, cujus ineptias 500. sententiis voluit ostendere; Non Franciscus Petrarcha è recentioribus, qvem integro libro castigavit, ab aliis vicissim convitiis, ut par erat, exceptus. Integras in Italia Academias scriptis contumeliosis provocavit. Ut ostenderet ingenium ad paradoxanatum edito libello Carnificis se panegyristen praestitit, qvo aliqvorum risum, aliqvorum indignationem incurrit, in aliovam certè infamiae partem ipse venit. Eristicorum ejus scriptorum Catalogus habetur apud Leonem Allatium in apibus urbanis, unde desumptus praefigitur huic libro Inter illos libros praecipuè nomi. nari debet, qvem de historiâ Ecclesiasticâ scripsit, in qvâ passim Baronii Annales examinat, & eorum fidem labefactat. BALTHASAR BONIFACIUS Historiam ludicram edidit. Vir ille penè infinita scripsit, ut solus Bibliothecam facere possit, diffusae lectionis, nec tamen nullo judicio. Scriptorum ejus Catalogus habetur in ultimô capite HistoIpsa verò historia ludicra varia habet ex historiis collectanea, & riae ludicrae. qvidem selecta, de qvibus non facilè cogitarint alii.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 244","label":"THEATRUM VITAE HUMANAE ZWINGERI & BAYERLINGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/244"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 248","label":"THEATRUM VITAE HUMANAE ZWINGERI & BAYERLINGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/248"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}