{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 247","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 247","ref":"247","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/247","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/247.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":414,"text":"Atqve hic hactenus intra conatus substitit autor, qvos si perficere aliqvis velit aut possit, qvô ille bonô mactaret rem literariam! Hactenus enim mutila & inania sunt omnia, & ipsum illud Rosino-Dempsterianum corpus, qvod in hôc genere tamen unicum penè est. Habuit, cum viveret, tale opus in animo Welschim, Medicus Augustanus, mirabilis doctrinae Vir, elegantis ingenii & judicui, & linguarum pene omnium orientalium & Europaearum peritissimus, cujus ille specimina dedit insignia libris in lucem editis, de qvo nos suprà plura diximus. Opera ejus per omnes propemodum disciplinas diffusa, historica, medica, physica fuere singularia. Dolendum est, intercidisse morte ejus praeclara consilia, qvae nunc aestimare meliùs è scriptis jam tum editis possumus, in qvibus omnia eleganti sermone scripta, nihil jejunum, & qvod locos communes sapiat, aut eô filô contextum, quô texere sua plerumqve solent, qvi nunc scribunt in Germaniâ, qvi tamen apud plebem doctorum ut lumina & sidera habentur. Operis illius, qvod Ideam antiquitatum inscribere volebat, mentionem facit, qvi ejus vitam descripsit Lucas Schrökius, sub titulo Memoriae Velschianae p. 71. & 72. Si qvis hoc in genere doctrinae apparatum aliqvem instituere velit, ille maturè ineunte aetate librum excerptorum antiqvariorum conficiat, & per meros indices & lemmata excerpat adjectis autoribus. Qvod si qvis constanti operâ continuaverit, magnum sibi thesaurum comparare poterit, unde successu temporis opus aliqvod universale prodire possit. Corpus antiqvitatum juridicarum olim in animo habuit Jacobus Gothofredus, JCtus consummatissimus, & nostrorum temporum Cujacius; sed praeter ideam hujus operis nihilvidimus. GALEOTTUS MARTIUS, Philosophus & Medicus Italus scripsit librum de doctrinâ promiscuâ elegantem Francof. editum in 120 An. 1602. Exiguus liber est, sed continet multa memorabilia, Medica, Physica, Philologiea, Mathematica. Dolendum est, intercidisse libros ejus tres de rebus vulgo incognitis, qvos Matthiae Hungarorum Regi inscripserat, à cujus Bibliothecariô Brassicanô cum excudendos accepisset Oporinus Typographus, ab Italò qvodam furtim subrepti sunt, teste Neandro in praefatione illâ, qvam de re Bibliothecariâ agentem praemisit Graecae linguae Erotematibus pag. 29. SORBIERIUS Historiographus Regis Galliae, Vir variae doctrinae, Gallicâ linguâ epistolas scripsit varii argumenti, in qvibus occurrunt Philologica, Philosophica, Mathematica, Medica, Historica, Poëtica, ad varios Galliae viros doctos perscripta. Multos habemus autores, qvi in epistolis collectanea scribunt: ad evitandum enim locorum communium titulum, talem aliqvam formam libri comminiscuntur autores, ut tamen cum aliqvô apparatu videantur tradere collectanea sua. Multa habentur in illis, quae spectant ad Historiam literariam recentiorum temporum. Caeterùm de epistolarum scriptoribus, sunt enim longè plures qui sub hôc titulo collectanea congesserunt, integro capite agemus. Liber ille prodiit Parisiis an. 1660. in 410. Plura ab illô Viro prodierunt, de qvibus suô locô dicendierit occasio. CASPAR DORNAVIUS, Philosophus & Medicus, diligens fuit in nugis, sed eruditis.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 248","label":"THEATRUM VITAE HUMANAE ZWINGERI & BAYERLINGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/248"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 248-2","label":"THEATRUM VITAE HUMANAE ZWINGERI & BAYERLINGI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/248-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/248-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}