{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 286","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 286","ref":"286","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/286","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/286.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"De Casa & Manutio ita judicat: Hi quemadmodum illud consecuti sunt, ut haec laus verè ac merito propria Italiae haberetur, eiqve caeterae omnes nationes scribendi elegantia facilè cederent: ita illud negari non potest. multos naevos multasqve maculas, quod bonâ omnium veniâ dictum sit, illorum omnium scriptis aspersas esse, quae planum faciant, illos vidisse quidem, quid optimum esset, & viam, quae ad illud ferret, ingressos longè processisse: sed longè tamen ab eo, quo intendebant, substitisse. Octavianus Ferrarius in libro de Sermonibus Exotericis pag. 42. Edit. Venet. magno Manutium elogio ornat. Vocat eum virum acerrimi & elegantissimi judicii, qui Romanae laudem eloquentiae nobis ita vestiat hoc tempore, ut priscos illius autores, quorum habentur in honore scripta, partim exaequet, partim vincat orationis genere ipso flexibili, nitido, & sine satietate dulci. Manutu Epistolis jungi solent DUNELLI epistolae in editione illâ Parisiensi, qvam Henricus Stephani edidit. Sunt & seorsim editae. Ejus exemplo Manutius epistolas suas scripsit, ut ipse fatetur. Nam mirus in illis est Latini sermonis nitor. MURETI Epistolae plus vigoris & spiritus habere videntur: Neqve enim sollicitâ adeò imitatione scriptae apparent, ut Manutianae, qvae dejicere qvodammodo & supprimere animum videntur. Cum enim in formulas & phrases intenti sumus (in his scilicet mirè foecundus Manutius est, atqve ex earum variatione continuâ prima, ut ipse fatetur eloqventiae fundamenta jecit,) minor rerum cura est, unde efflorescere suâ sponte nativa qvaedam, & argumento magis conveniens, facundia solet. Multa in Mureti epistolis occurrunt ad rem literariam pertinentia. De Mureto Erythraeus Pinacoth. I. num. 5. ut ipse peritissimus artifex, verè judicat: Qvis nostrâ aetate sermonis genere usus est, adeo gravitatis, doctrinae prudentiaeque referto, & in quo praeterea omnes verborum, omnes sententiarum illigentur lepores, praeter hunc? quis magis Latinè, purè, dilucidè suaviterque locutus est unquam, &, quod refert, qui oris pressu & suavitate appellandarum literarum se magis hujus civem urbis, non peregrinum, significaret? Scaliger in Excerptis laudat, ut numeri ac periodorum singularem artificem. ROGERUS ASCHAMUS Anglus Reginae Elisabethae fuit à Latinis epistolis, cujus epistolas Thuanus elegantissimè scriptas judicat. , Penè unus è gente Anglica est, cujus stylus veterem latinitatem sapit. Cum Joh. Sturmio singularem coluit amicitiam; cujus exemplo erectus, elegans dicendi genus sectatus est. Ac fuit ipse Sturmius vir eruditissimus, non Rhetor tantùm optimus, sed & qvi feliciter stylo exprimeret veteres autores minimè fucato, ac puro, cujus & epistolae in pretio haberi merentur. Epistolae ejus prodierunt Hanoviae in 120. ann. 1610. Idem & Anglicâ linguâ libellum de informandâ juventute scripsit. M.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 285","label":"285","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/285"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 287","label":"287","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/287"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}