{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 297","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 297","ref":"297","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/297","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/297.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"Novae Philosophiae autor fuit Cartesius, qvae tamen non ita nova est, ut non apud antiqvos ejus dogmata appareant, ut per lingula capita facilè demonstrari posset. Fuit qvi illa ex Mose deducere voluit, primis scilicet Geneseos capitibus, qvod ipsi Cartesio ne qvidem per somnium in mentem venisse opinor. Ejus hypotheses vix per se sunt intelligibiles, nisi illustrentur vivâ doctrinâ. Mathematicas certè corporum affectiones, & qvicqvid ab iis operationum dependet in naturâ, ut sunt permultae, nemo profundiùs & exqvisitiùs demonstravit, qvam Cartesius. Post mortem ejus editae sunt Epistolae in 4to, Lugd. Batav. qvae ad Viros doctos scriptae sunt super dubiis Philosophiae suae locis. Nullo itaqve ex commentario mesiùs intelligi potest doctrina Cartesiana, qvam ex istô, qvem praebent Epistolae. Multa illic proponuntur rariora naturae φαινόμενα, in qvibus explicandis illic suum exercuit ingenium. Gallicâ etiam linguà plures scriptae. HERM. CONRINGII Epistolae prodieruntHelmstadii in 4to, junctim editae, qvae prius sparsim editae fuerunt, & librorum frontispiciis praefixae. Ejus enim Viri celebritate commoti multi, qvi monumenta ingenii publicarunt, ipsius operam sollicitaverunt in praefationibus operibus suis praemittendis: Eas inunum corpus redegit, qvo continentur multa Theologica, Historica, Physica, Politica, Philologica, prout argumenta librorum se ipsi obtulerunt. Adjecit qvoqve librorum suorum praefationes, qvod olim qvoqve fecit Ericius Puteanus, qvi è praefationibus & dedicationibus librorum, qvos ipse confecerat; peculiare Syntagma collegit, sub titulo, Pompae Prosphoneticae, usui fortè futurum singulari illis, qvi dedicatorias epistolas scribunt. Consilium non adeò spernendum, si qvis corpus aliqvod selectiorum dedicationum ex variis Autoribus collectum conficeret. Solent enim in iis cumulari floridi styli argumenta enthymemata encomiastica, qvorum praecipuus in orationibus Panegyricis usus est; ne qvid dicam de usu illo in argumentis librorum qvasi summariâ notitiâ cognoscendis. Eo modo JOHANNIS STURMII qvoqve praefationes sub titulo Prolegomenorum in unum corpus collectae sunt, Tiguriqve editae, in qvibus, ut editor Toxites rectò sentit, sunt multarum artium rerumqve optimarum insignes loci, qvarum usus non minori cum utilitate qvam judicio explicatur. hic de Dialecticis, de viâ intelligendi Platonis Dialogos, de imitando Cicerone, contentione inter Erasmum & Longolium ortâ, de verborum ἀναλύσει ac delectu, de lectione Ciceronis, de Demosthenis atqve Aeschinis discrimine, de dicendi artibus, de historiae utilitate, multa proponuntur. TANAQUILIS FABRI Epistolae Philologici argumenti sunt. Vir doctissimus fuit, Philologus, Graecarum literarum peritissimus, velocis, sed & audacioris ingenii, Salmuriensis Academiae Professor: Multa ex ingenio suo in autoribus reposuit, etii MStis libris destitutus; qvae tamen ipsi temeritas nonnunqvam feliciter cessit ingenii solertiâ saepe percipienti, qvod alii magnô labore in MStis reqvirunt. Non semel tamen aliis ob audaciam suam vapulat scripertoribus: nam corrigit saepè prolubitu mendosaloca, destruit, adisicat, mutat qvadrata rotundis.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 295","label":"CONTINUATIO PRIORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/295"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 298","label":"CONTINUATIO PRIORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/298"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}