{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 3.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 3.1-4","ref":"3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/3.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Nullae, inquit, soeminae tàm sunt à Musis alienae, quae non unam discere queant: imò picas id efficere posse intra annos viginti, quos hae hominum monstra uni impendunt studio, arbitror. Verissimè sanè ille: nam revocat ab iis studiis corporis cura, quaestus & parandarum opum studium: cui qui sunt immersi, ad hunc omnia scopum dirigunt, & illos in se igniculos extinguunt Quam cum doctissimus vitae Pinellianae scriptor Gualdus causam adducit, quâ tàm multi à solidis verisque studiis avocentur, Vincentium illum Pinellum suum, at quem virum! immensis in Coelum extollit laudibus, qui spretâ omni illâ nundinatione & inanibus titulis, iis se dederit totum studiis, unde immortalis illum gloria consecuta est. Illud scilicet est, quod Lactantius lib. I. de falsâ religione cap. 1. notat: Magno & excellenti ingenio viri cùm se doctrinae penitus dedissent quicquid laborum poterat impendi, contemptis omnibus & publicis & privatis actionibus, ad inquirendae veritatis studium contulerunt: existimantes, multò esse praeclarius divinarum humanarumque verum investigare ac scire rationem, quàm opibus aut honoribus cumulandis inhaerere. Non dubium est, mediocribus etiam ingeniis hic licere esse felicibus; multorum etiam conatus in ipsâ herbâ sunprimi, vel paupertate vel invidiâ: Sunt verò non rari, qui inter omnia illa obstacula lacertos tamen erigunt, suò quodam geniô incitati, suis abrepti alis. Inest scilicet illis ὀρμὴ πρὸς πάντα μαθήματα, qualis ingenio magno convenit, & quale nobis Plato lib. III. de Republicâ describit. Est animorum nostrorum, si ita loqui liceat, ὄψος, quo illi vel per naturam vel assuefactionem apti sunt multa simul complecti, abstrahere à singularibus, seque ab illo humili statu in sublimem perducere. Itaque se exerit in illo, qvod ἀρχίεκτονικον appellare possumus, aut ex Stoicorum disciplinâ τὸ ἡγεμονικὸν, regio quasi spiritu, & fulminis instar omnia penetrans, & suâ quâdam luce omnia periustrans. Istam ad universalia propensionem Graecus Topicorum Interpres, qvi Alexander Aphrodisiensis vulgò habetur in lib. 8. vocat ὀυφυν ἄν ὅλως. Optimè qvidem, sed malè illud: quod postponat propensioni ad certam disciplinam Quâ in re tamen ὁμόψηφον sibi Huartum habet, qui in Scrutinio illo suò ingeniorum, unum hominem ad unam disciplinam habere propensionem naturalem existimat: Cùm tamen & ratio ipsa totque exempla praeclarissimorum virorum ostendant, posse dari tales, qui ad omnes artes ex aequô excolendas pari fuerint ingenio.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 xvi","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/xvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/xvi"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 3.5","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/3.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}