{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 301","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 301","ref":"301","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/301","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/301.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":390,"text":"FRANCISCI MARTINI Epistolae Barlaeanis jungi possunt; idem enim planè character in illis est, & penè festivitate superat Barlaeum. Fuit concionator Epensis; editae sunt Hardervici anno 1653. in 120. Dictio non contemnenda, nitida planè & florida; elegantes in illa occurrunt joci, ut de rebus vulgaribus ita ingenio illis superiore concepti. Recensentur interdum aliqva inter Professores Leidenses friguscula, & aliqva de eorum scriptis judicia. JOH. BAPT. LAURUS, Urbani VIII. cubicularius, Vir doctus, inter aliascripta Epistolarum Centurias 2. edidit, qvae Coloniae Agripp. anno 1624. in 8. impressae. Continentur in illo libro multa ad historiam literariam sui temporis pertinentia. Dictio in illo medioeris: magnum certè illi elogium suspendit Erythraeus Pinaecoth. I. n. 141. Magni habitus fuit à Pontifice Urbano VIII, qvi in deligendis ingeniis magnam curam adhibuit. Edidit Autor ille, teste eodem Erythraeo, Theatri Romani Orchestram, in qvâ de viris illustribus Romae versantibus agit, qvam nondum vidi. Edita sunt ab illo poëmata, & inter illa unum, qvod inscribitur de fabricatione calcis, ingeniosum, qvod cum Sylvis ejus prodiit. Habentur qvoqve illic lib. 2. Aegyptiados, qvibus agit de Mariae in Aegyptum fugâ. Adjiciuntur Epigrammata non spernenda. Reperitur inter epistolas ejus p. 174. & inter sylvas lib. 3. Strena in Calendas Januarias, qva Nibil donat Amico in epistolis ejus de qvô carmine, qvid judicare debeam, non habeo; Totidem enim verbis in Passeratii Strenis legitur, in qvibus multa alia habentur carmina ejusdem commatis. De illo nosjam suprà cap. 9. p. 54. qvaedam diximus. Et mirum sane est, in sylvis Poëmatum Lauri idem carmen poni. Laurum è Passeratio id habuisse, tempus & omnia arguunt. Idem autor de annulô pronubo D. Mariae Virginis scripsit, in qvô mirabiles historiae de annuli istius miraculis, qvi caecis visum restituerit, qvô temerè tacto ab homine profano digitus exaruerst, cujus gossypium circumpositum tangentis temerè manus adusserit, & infinita alia suis autoribus relinqvenda. De LIPSII Epistolis dici hîc multa possent. Considerari illae vel ratione dictionis, vel ratione rerum possunt. Vehementer senex à juvene discrepat, Cumenim in juventute suâ Ciceronianam dictionem seqveretur, maturioribus annis penè novum eloqventiae genus sibi finxit, in qvo argutiae, adagia, hemistichia, graecae sententiae, qvorum in familiaribus inter eruditos epistolis usus esse potest; Tales enim epistolas illa ornant, in caeteris locum non haPp 3 bent, ibent, ubi enthymematibus agendum, & sermo πεπλασμίνος reqviritur. Maresius lib. 1. ep. 7. sermonem poëticum in illo agnoscit, qvi Statium referat sibi pro summo Poëta habitum, cujus scriptio valde sit adstricta, & crebrâ parenthesi interrupta. Idem ibid. ep.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 300","label":"CONTINUATIO PRIORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/300"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 302","label":"CONTINUATIO PRIORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/302"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}