{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 307","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 307","ref":"307","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/307","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/307.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":420,"text":"Qvis ille fuerit, aut cujus conditionis, dicere non possum, cum liber ille, qvi ad manus meas pervenit, & titulo & praefatione careat: neque locus impressionis constat. Rarum tamen Autorem esse oportet, cum nusqvam invenerim in Indicibus & Catalogis. Notandus itaque, si fortè ad manus aliqvando veniat. Ac sunt sanè multi tales libri, qvi in Italiâ editi in lucem à membris Societatum & Collegiorum, qvae illic plurima sunt, sed nunqvam ex Italiâ exportantur. Vidi ego interdum Autores & Commentatores cultissimos in veteres Autores, qvos ego nunqvam nancisci potui, qvacunque etiam diligentia qvaesitos. In hoc Autore nostro multa observavi Italorum scripta passim laudata, de qvibus nec vola nec vestigium apud nos apparet. JOH. NCOLAI SAULII CARREGAE Libri 3. Epistolarum editi sunt Genuae anno 1603. & inscripti soh. Vincentio Imperiali, de cujus Museo supra mentionem fecimus in Vitarum scriptoribus. Editae sunt postea alii libri 3. ibid. an. 1619. qvos tamen non vidi. Tractantur hîc singularia nonnunqvam argumenta, in qvibus totae versantur Epistolae: Magis enim ad eloqventiam ostentandam scripsit autor ille, qvam negotiorum causa, ideoque non adeò multa ex illo disci possunt de rebus, qvae ad historiam literariam pertinent. Luculenta illa est lib. 2. pag. 129. qvâ reprehendit popolares suos, qvilinguâ Hetruscâ qvam Latinâ scribere malunt. Manutius aliqvas ad ipsum scripsit epistolas, in qvibus illum laudat à nitore styli, ut laudari revera debet. HENCKELII Epistolae carcerales rarae sunt, qvas semel tantum vidi. Prodierunt Holmiae an 1640. in 8. Fuit flenckelius Suecicus Consiliarius & negotiorum Gestor per Germaniam, durante bello Germanico-Suecico. Inciderat is in manus Pontificiorum & Jesuitarum, qvi illum carcere inclusum diu tenuerunt. Epistolae ejus varia habent Suecorum consilia, Jesuitarum machinationes, & arcaniora qvaedam istius belli, qvae alibi expressa non facilè inveneris: stylus non contemnendus. M. ZUERII BOXHORNII Epistolae non carent venustate, qvanqvam pleraeque familiares & extemporales. Sarravii enim judicium, qvod suprà adduximus, paulo asperius in illum est. Occurrunt multa in illis Philologica argumenta. Sunt vero omnes posthumae. Poëmata, qvae adjiciuntur, acumine & elegantiâ non destituuntur. Recudi illas curavit Thomasius cum luculenta praefatione. GUIDONIS PATINI Medici Regii Epistolae Gallicae selectae Paris. 1685. in 120. editae sunt. Non fuit temerè, qvi audaciora & liberiora de libris & viris publicis, privatis, doctis, indoctis, judicia consignaret. Non putârim illum editioni vivum destinasse has epistolas; nam post mortem ejus editae sunt. Perpetua hîc in Chymicos & Pharmacopolas cavilla. De negotiis status & religionis, de rebus sacris Q q2 sumNe qvid de facetiis dicam, qvibus condiuntur episummâ παῤῥησία judicatur. stolae. Infinita in illis observari possunt, ovorum maximus in Historiâ literariâ non solùm, sed & medicâ & civiii, usus est. Non debent hîc qvoque omitti JACOBI HOWEL, Eqvitis Angli & Secretarii Regii, Epistolae familiares, Anglicâ linguâ scriptae.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 306","label":"BERTILIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/306"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 308","label":"BERTILIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/308"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}