{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 318","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 318","ref":"318","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/318","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/318.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"Nam qvanqvam illa substerni menti nostrae operatrici, velut chaos aliqvod, debet, tamen certâ ratione omnia tractanda ac digerenda sunt, & methodus aliqva nobis praefigenda est, qvam seqvamur. Qvoniam verò statuario non sufficit ad artem, officinam habere omni genere instrumentorum apparatissimam, nisi materiam, in qvà operationem instituit, habilem nactus fuerit; neqve enim è qvovis ligno, ut in proverbio dicitur, fit Mercurius: ideoqve primùm de ingeniis eorumqve delectu instituendo solliciti erimus. Nam magno hoc literis totique Reipublicae damno est, nullam hic planè esse Magistratus curam; cum in eo Reipublicae maximè felicitas sita sit. Felices vocabant eos Stoici, qvi nossent, qvo genio uterentur, ac ἐυδαίμονες dicebantur, qvibus bonus obtigerat Genius. Verum cum eâ solertiâ pauci sint, ut suum deprehendere ipsi ingenium possint; nam certè aliqvid vulgari ingenio majus est illi, qvo pauci fruuntur, qvi se ipsum satis explorare possit, ac plerumqve comparatione ad alios institutâ, boniqve Praeceptoris ope id addiscitur. Nobis enim obsistit φιλαυτία, & insita qvaedam de rebus nostris opinio, qvae mentis illud lumen in nobis non rarò extingvit. Aliorum ergo consilia & judicia incorrupta seqvi oportet, dandaqve opera nobis est, ut aliorum ingenia animi nostri ἀκριβεία (qvod facilius est) discernere discamus, ac videamus, qvaenam qvibus doctrinis aptiora ingenia à naturâ ipsa formata sint. Non defuerunt, qvod mireris, qvi singularis sapientiae humanae remhabuerint, sapientes gignere liberos; ut de Democrito narratur, divinum illum & coeleste pharmacum invenisse, qvod fortunatos & sapientes homines efficeret. Qvid Democritus hòc suo pharmaco intellexerit, altioris indaginis est. Qvi de liberis consilio qvodam & arte gignendis praecepta scripsere, qvasi Promethei instar novos sibi homines è meliore limo fabricaturi, illi ultra naturae opificem sapere ac fata ipsa in ordinem redigere mihi velle videntur: Nam, qvanqvam qvidem negari neqvit, magnam inesse animis è corporis temperamento vim, ac Galenus singuiari libro, quod mores temperamentum corporis sequantur, id propugnat; corpus enim ex alimento crassiori compactum plerum. qve spiritus stupidiores in liberos à se genitos transmittit; magna qvoqve ingeniorum è mundi plagis, loco nativitatis, educationis, nutritione ipsâ varietas est; tamen extrinsecus pleraqve accidunt, & à sublimiori principio animarum origo arcessenda est. Igneus est illis vigor, & coelestis origo, atqve ex humili casâ & sordido rure sublimia ingenia prodierunt, multaqve testantur exempla, Magnos posse viros, & magna exempla daturos Vervecum in patria crassoque sub aëre nasci. Qvare frustra est cum omnibus suis artificiis Huartus Hispanus, qvi in Scrutinio ingeniorum modum tradit, qvo parentes generare possint filios sapientes, ac tali praeditos ingenio, qvale id reqvirunt literarum studia.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 321","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/321"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 319","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/319"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}