{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 319.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 319.1-4","ref":"319.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/319.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/319.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/319.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Lazari Bonamici, Romuli Amusaei, qvorum magna suo tempore in Latinisliteris gloria fuit: Horum enim cura & industria res literaria crevit; eorum exemplis, & praeceptionibus praecipuè ad eloqventiae studia incitati sunt, qvi postea ad haec animum applicuerunt. Sunt Octavii Plati, M. Antonii Regiensis ad Majoragium, Benedicti Theocreum ad P. Jovium Epistolae; Oeminici Moliui ad Meursium: Balthasaris sonifacii etiam epistolae sunt; si illae hoc loco dignae & his principibus miscendae videntur. Fluit enimlutulentus illi sermo; etsi rerum copiâ non destituatur. Pauli Manutii cum plures sint, una est longa, & valde elegans ad Cratonem à Crassibeim, Medicum Caesareum, scripta, cum Româ discessum pararet, plena qverelarum. Vocatus ille Romam erat, ut illic Curae Typographicae praeesset in editionibus SS. Patrum procurandis, cui rei argentei typi destinati erant, & stipendia adsignata. Verum, cum res illae non ex voto procederent, & in rei familiaris angustiam eam ob causam veniret Manutic, Crato à Crafftheim illi Caesareae munificentiae subsidia obtulit: Ad qvae splendida promissa erectus Manutius, elegantissimam hanc & svavissimam epistolam cucharisticam scripsit, qvâ vix elegantior in toto opere reperitur: Nam meras charites spirat, omnesque animi recessus effundit. Scriptam autem à Manutio hanc eo tempore fuisse epistolam, ex epistolam 5. libri 9. ad eundem Cratonem scriptam probari potest: His enim verbis finit epistolam: Ad illam superiorem epistolam, Romae scriptam pluribus verbis, exspecto, qvid reffondeas. Haec vero scripta erat Venetiis. X. Kalend. Nov. An. 1570 Sed altera illa inedita scripta est Romae Idibus Juniis ejusdem anni, unde apparet, eandem illam esse, quam Manutius extremis illis verbis designat. Non erit hoc, ut puto, Lectoribus ingratum, si illam ipsam epistolam, in Manutii epistolis ob certas fortè causas omissam, quam mecum Vir Excellentissimus communicavit, appendicis loco huic capiti, atque toti libro primo Bibliothecario, qui in argumento de Epistolarum scriptoribus finitur, subnectam, purpuramque hanc panno nostro assuam. PAULI MANUTII EPISTOLA lib. IX. Epistolarum ejus post epistolam IV. inserenda, Paulus Manutius Aldi filius JOHANNI CRATONIS. D. Viennam.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 318.5-6","label":"318.5 to 318.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/318.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/318.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 319.5-7","label":"319.5 to 319.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/319.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/319.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}