{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 323","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 323","ref":"323","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/323","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/323.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":405,"text":"Malè tamen colligit Huartus, puer si in Grammaticis non proficiat, esse hoc argumentum boni intellectus; qvia in imaginativâ & memoriâ debili eò praestantior intelligendi vis sit: Non enim haec idonea ratio est; sed, qvia intellectus puerilis nondum capax est disciplinae Philosophicae per modum Systematis ordinatae Qvoniam verò in linguâ ipsâ & Poësi sine artis praeceptis proficit, praeclari hoc intellectus documentum, cujus se aliqvando vis in aliis disciplinis exeret: Id enim certum est, multisqve exemplis constat, poeticâ & oratoriâ facultate prae caeteris insignes omnibus studiis ad miraculum usqve fuisse aptissimos. Incidit hîc, qvod in Viri clarissimi W. Goesii Praefatione in Rei Agrariae Autores, qvos ille notis illustravit, legere me memini. Ita verò ille: Cum rogabar, ne favere vellem multae eruditionis Candidato, qvod & Poëta & Criticus esset, non adeò me res ea non deterruit, ut exinde propensiori in eum, qvàm antea, ferrer studio. Atque is ad eam, qvam exoptabat, dignitatem promotus vel solus documento esse posset, qvam vani sint, qvi tam stultis praejudiciis hac studia damnant & proscribunt. Diodorus qvoqve Tuldenus, JCtus egregius, in aureo illo, qvem de Cognitione sui libroscripsit, lib. 3. cap.i. ita de Oratore: Qvamvis Jurisprudentia altiorem spiret prudentiam, qvàm eloqventia; verus tamen Ormtor non ingenii tantum vi, sed & scientiae amplitudine Legulejum antecellit. Grotius qvoqve in epistola 179. ad Gallos: Jurisconsulti munus, ait, virum magnum non faciet, nisi eloqventia accedat, cujus & praecepta & exercitatio magnam diligentiam exigunt: praesertim cum, ut veteres nos docent, orbem quendam disciplina ea res in se complectatur. Qvare nec illud simpliciter probaverim, qvod Huartus statuit, Concionatores eximios rarò singulari intellectu praeditos: Etsi enim in multis, qvos vulgus praestantissimos judicat, hoc contingit; ii tamen, qvi verae eloqventiae rationes seqvuntur, non destituuntur singulari rerum intelligentiâ. Non enim eloqventis titulum merebitur, qvi intelligentiae suae documenta etiam in ipsâ oratione non ostendat; neqve haec sejungipossunt. Et sane illi, qvos antiqvis nostrisque temporibus eloqventiâ prae caeteris excelluisse vidimus, incomparabili intellectu praediti fuerunt, ejusqve multa specimina dederunt. Vel unus Cicero absolutissimum in hoc genere exemplum dabit: nam si judicium eâ de re ferendum est, non οi τυχονιςς, sed praestantissimi in istis doctrinis producendi sunt. Id tamem negari non debet, magnos accidere ingeniis ob phantasiae exorbitantiam abusus; Qvae nisi judicii freno coerceatur, in omnes se disciplinas diffundit. Tractari tamen haec ingenia ita à prudentioribus debent, ut, remotis inanibus, illa qvae solida sunt, in illis exqvirantur. Plerumqve enim ingenia phantasiâ uberiore peccantia aliqvid sapientiae re condunt, qvae in usum cedere publicum possit: Qvalia sunt, qvae ad inventionem variarum rerum naturae qvodam instinctu feruntur.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 322","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/322"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 324.1-3","label":"324.1 to 324.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/324.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/324.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}