{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 335","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 335","ref":"335","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/335","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/335","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/335.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":439,"text":"Illud Philosophia moralis urget; hoc verò in civili conversatione fieri videmus: Sunt enim, qvi voluntatem suam adeò tegere possunt, ut ne exigua qvidem ejus nota vix ullo vultus charactere deprehendi possit. Ut ergo simili ratione facultates intellectus in nobis ad expeditiorem apprehensionem & usum formentur, nobis laborandum est. In his mediis Exercitatio rectè ordinata praecipuum sibi locum vindicat Ex eâ enim habitus formatur. Est verò & in illâ prudentia qvaedam observanda, ut attemperetur ingeniis & finibus, ac recto ordine instituatur. Per gradus illa suos ducenda est & per partes, nonnunqvam obliqvè, & per qvandam, ut ita dicam, conseqventiam: Est enim, ubi Exercitatio plena ac perpetus magis turbat & impedit, qvam promovet, studia; Qvare interdum quibusdam adminiculis illi subveniendum est. Ac primò qvidem, ut omnia rectè fiant, opera danda est; hinc ut promptè & expeditè & cum qvadam alacritate ac animi jucunditate. Fuerunt in veterum Sophistarum Scholis, qvi in utramque partem de omni argumento dicere potuerunt, qvod non nisi continuo exercitio factum est. Sunt, qvi freqventi usu omnia in ridiculos senlus detorqvent. Qvantum memoriae, vel exercitatione vel peculiari aliqva arte, succurratur, notum est, & de eo nos infrà plura. Multum prodest adres magnas & negotia gerenda, si qvis maturè adluescat memoriae narrativae, ut cum circumstantiis temporum, personarum, locorum, omnia memoret & describat, & qvae ab aliis narrantur, ex lectione vel auditione in sumam aliquam contrahat. Incredibilis Exercitationis & consuetudinis vis, per qvam non in educatione tantùm, sed & in qvibuscunque aliis rebus stupenda fieri possunt, de qvo legatur doctissima illa Erasmi Bartholini Dissertatio, qvae est inter quaestiones ejus Academicas nona. Qvantae Exercitationis rectè ordinatae vis sit, vel ex eo patet, qvod in illo qvi ob naturalem surditatem vocis & linguae usum non habet, adeò intendi vis imaginativa & apprehensiva possit, ut è motu labiorum, qvem visu observat, literas, è literis verba incredibili celeritate intelligat, & ad illa respondere sciat; qvod arte singulari & certis praeceptis à qvibusdam cum stupore audientium effectum est. Dixi alibi eâ de re prolixiùs, sed nec loco hoc praetermittendum id videbatur, qvoniam vel solo illo exemplo mirifica phantasiae & ingenii vis arte adjuta ostendi potest. Suscepta fuit ab Anglis qvibusdam illa mutorum institutio, ejusque specimen Wallisius dedit; cujus extat prolixa eâ de re epistola ad Dn. Boilium scripta, in Actis Philosophicis Anglicis, Num. 61. Fuerunt & alu inter Anglos, qvi integris eâ de CCc 2 re libris egerunt: Holderus inlibro de Elementis loquendi, cui additur Tractatio de Informatione muti & surdi: (liber editus est Anglicâ linguâ Londin. 1669.) Georg. Sibscota in libro Anglico, cui titulus: Deaf aud Dumb mans Discourse, or concerniug those, Who are horn Deaf and Dumb, edito Lond. 1670. cum additione libri de ratione loqvelae creaturarum inanimatarum. Non recens natam illam artem è Rudolpho Agricolâ conjicere possumus, qvi lib. 9. de Iment. cap. ult.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 334","label":"DE FACULTATUM ANIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/334"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 336","label":"DE FACULTATUM ANIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/336"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}