{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 348","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 348","ref":"348","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/348","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/348.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Qvae etsi conficta videntur, non induci tamen possum ut credam, qvae è Petri Montuilibro de unius legis autoritate lib. 5. cap. 5. adducit Gabrie Naudaeus in Apologia Hominum Magiae insimulatorum cap. 14. ex Arabe Abezebron manifesto plagio omnia cepisse Lullium: Nam Naudaeus in Lullium eo in loco praeter rationem iniqvior est, ac alia manifestò falsa de illo refert. Qvid vero Petrum Montuum, ut haec scriberet, impulerit, ignoro Nam hujus sententiae rationes nullas adductas video, neque unius Viri fide recipi illa possunt, qvi fortè Arabica non legit vel intellexit, vel planè talia confinxit; cum & ipse Lullium totamque illam artem contemptui habeat. Acerbior qvoque in Lullium ejusque artem Verulamii censura est, qvi de Augm. Scientiar. lib. 6. cap. 2. circafinem, vocat Methodum Imposturae, qvae qvibusdam Ardelionibus procul dubio acceptissima fuerit. Methodus, inqvit ille, scientiae alicujus guttulas aspergit, ut quis sciolus specio nonnullaeruditionis ad ostentationem possit abuti. Talis typocosmia nihil aliud fuerit, quam vocabulorum artis cujusque massa & acervus ad hoc, ut, qui voces artis habeant inpromptu. etiam artes ipsas perdidicisse existimentur. Hujus generis collectanea officinam referunt veteramentariam, ubi praesegmina multa reperiuntur, sed nihil, quod alicujus sit pretii. Extat & prolixa in illam artem Berneggeri declamatio, Oratione de parandae doctrina modis illegitimis, quae est inter orationes ejus secunda. Parum qvoque honorificè de eâ judicat Keckermannus in Praecognitis Logicis tractat. 2. ubide variis suae & superiorum aetatum scriptoribus Logices judicat, unde pleraqve illa, qvae adversus eam artem dixerat Berneggerus, ἀυτολεξεὶ, qvod in Viro doctissimo miratus sum, descripsit. Hamelius in lib. 3. de monte humanâ cap. 2. §. 3. idem in illis locis Lullianis vitium agnoscit, qvod in Dialecticis; qvod fontes nimis generales praebeant, in qvos qvi animum intendat, non corpori prospicere, ex Fabrijudicio, ait, sed abrupta qvaedam, ut forte ad manum venere, jaculari. Sorellus in libro deperfectione hominis tictat. 4. multa de hâc arte, cujus ille summam recenset, sed simul demonstrare laborat, mancam eam esse & mutilam, neqve illa, qvae sibi proposuit, exhaurire omnia. Qvod si omnium istorum, qvae adversus illam artem dicuntur, sumam colligas, ad haec capita facilè reducuntur. 1. quod omnium scientiarum principia misceantur, qvae ad illam generalitatem non possunt reduci. 2. Qvod loci communissimi sint, qvorum non sit adaeqvatus in dicendo usus; cum in qvâlibet oratione ea rem conficiant, quae è propioribus argumentis petuntur. 3. Qvod ordo non sit accuratus, & in multis ille concinnior dari possit. Primum qvidem non nego fuisse & me inter illos qvondam, qvi hanc artem contempserunt, ac pro levi & futili commento habuerunt.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 347.5-6","label":"347.5 to 347.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/347.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/347.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 349.1-4","label":"349.1 to 349.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/349.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/349.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}