{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 350","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 350","ref":"350","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/350","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/350.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":406,"text":"Etsi enim non semper ad tales locos recurrant Oratores, etsi qvidam etiam ineptè iis utantur; tamen in illis eloqventiae perfectio efficit, ut non attendant; hi inscitiâ suâ artis autoritatem non evertunt. Esto, non cogitare Oratorem de his locis, qvemadmodum illi, qvi ambulant, non solliciti sunt, qvomodo motus in articulis excitetur: est tamen saepe, ubi locus oratorem monet, si forte alicubi haereat, ut in Bibliotheca plures secundum ordinem rerum dispositi scriptores suggerunt, qvae sine hoc subsidio in mentem non venissent. Sed judicii boni est seligere ex illo acervo, qvae sunt optima. Saepe hoc mihi evenit vel carmen vel orationem scribenti, ut dum ὑπάρχοντα ejus animo perpendo infinita propemodum per omnes κατηγοριῶν & generalium attributorum classes eunti, sub manu nascantur, unde paucissima in usus meos excerpo: Plerumque tamen sine operosa cogitatione mentisque deductione illa mihi succurrunt, suntque in iis optima, qvae prima, & ingenii praevenientis στοχασμῷ citra notabilem locorum ἀναγωγὴν suggeruntur. Unde verum deprehendo, qvod Cardanus libro de Inventione dicebat, inventionem potentiâ esse infinitam, actu finitam. Nam subsistendum in aliqvo praecipuo est, ne infinitè mens nostra vagetur, qvod interdumstatim illa occupat, interdum anxiâ indagine qvaerit ac investigat. Typus hujus artis in eo consistit: Primum duos circulos subjectorum ponit Lullius, majorem & minorem. Ille continens & immobilis dicitur domicilium substantiarum, & generalia haec subjecta ordinat, i. Deum. 2. Angelum. 3. Coelum. 4. Hominem. 5. Imaginativum. 6. Sensitivum. 7. Vegetativum. 8. Elementativum. 9. Instrumentativum. Subjectum instrumentativum consideratur vel naturaliter, vel moraliter. Naturaliter consideratum habet in se novem praedicamenta accidentis: Unde efficitur alter circulus subjectorum, minor contentus & interdum mobilis, sedes accidentium, in qvo I. Qvantitas. 2. Qualitas. 3. Relatio. 4. Actio. 5. Passio. 6. Habitus. 7. Situs. 8. Tempus. 9. Locus. Instrumentum moraliter consideratum, prout conjunctum est vel cum virtute vel cum vitio, novem numerat virtutes totidemque vitia. His terminis πάντα νοητὰ καὶ ὄντα subsunt. Hos subjectorum circulos excipiunt circuli Praedicatorum, Praedicata verò vel sunt absoluta, vel respectiva. Illa sunt I. Bonitas. 2. Magnitudo. 3. Duratio. 4. Potestas. 5. Cognitio. 6. Appetitus. 7. Virtus. 8. Veritas. 9. Gloria. Habet verò hic circulus in pleno triangulum, in qvo resident terminigeneraliores, Essentia, Unitas, Perfectio. Illis praedicatis generalibus specialia longo ordine, tam cognata, qvam repugnantia substerni possunt, qvae leguntur apud Petrum Gregor. lib. 3. Syntax. artis mirabilis, & Alstedium in Clave artis Lullianae. Respectiva praedicatasunt. 1. Differentia. 2. Oppositio. 3. Concordantia 4. Principium. 5. Medium. 6. Finis 7. Majoritas. 8. Minoritas. 9. Aeqvalitas. Quae & ipsa speciales terminos continent, qvorum non contemnendus in amplificationibus usus est, qvâ de re suo loco.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 349.5-7","label":"349.5 to 349.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/349.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/349.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 351","label":"QVE INVENTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/351"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}