{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 357","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 357","ref":"357","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/357","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/357.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"consilium fuisse agitatum ait: qvâ de re tamen apud Digbaeum nihil extat. Elegans qvoqve est illud Dn. de Breissac inventum, qvod ex Harsdorfferi Supplementis Schwenterianis part. 2. sect. 10. prop. 25. recenset; qvi omnia, qvae in re bellicâ attendere bonus Imperator debet, ita complexus est, ut novem rotis ex papyro concentricis & se invicem circumdantibus, promotâ qvâcunqve leviter rotâ, nova qvaestio novaqve complexio prodeat. Multa nova, mirabilia, stupenda nobis inventa promiserat Quirinus Kublmannus, Juvenis ingeniosus, sed ἐνθουσιαζόμενος, & nescio qvo impetu agitatus, mirificus rerum suarum praeco: qvae è longè accuratiore, qvam vel Lulliana, vel Kircheriana, methodo, ac divinitus inspiratâ, profluxisse venditat: & extant qvoqve peculiares ejus ad Kircherum de novâ illâ arte combinatoriâ epistolae. De Lullio tamen magnificè ille sentit. Legimus, inqvit, Lullium & relegimus, Lulliumque in ipso Lullio rarò in Lullistis legimus. Nec mirabamur tam paucos Lullium vix ac ne vix qvidem cepisse, multos etiam sanctissimum hominem severioribus obeliscis pupugisse, qvia illius lectionem interpretationemque sine afflatu lumineque divino fuere aggressi. Caeterum in illis Epistolis mirifica jactat, ac in Prodromo Qvinqvennii sui mirabilis hos librorum titulos enarrat, è qvibus sunt: Ars magna eloqventiae soluta & ligatae, universali methodo ad omnes Europae populos directa, qvae capitis loco Kircherianae Combinatoriae posset inservire; in qva innumerabilis & prope infinita verborum copia per lusumingenii comparatur, ut qvilibet de qvâvis re vel extemporalia carmina possit fundere, vel copiosę, ornatè, promptè ad stuporem usqve disserere: Ars magna sciendi, in qvâ methodo planè admirandâ omnes scientiae proponuntur, ut aliquis hoc unico scripto confisus de omnibus rebus disse ere possit; quod scriptum Artis Lullo-Kircherianae pedes esse posset, & pro materia habebit Theologiam, Jurisprudentiam, Medicinam, Philosophiam, Philologiam cum artibus Mechanicis: Ars magnascribendi, quâ via docebitur scientias augendi, & methodus facilis librorum, inanium excessum, utilium defectum cognoscendi, illum vitandi, hunc emendandi, tantâ perfectione, ut nullus mortalium librum edere posset, quem non ista ars scribendi comprehenderet; nec ullus hominum tam insulso judicio praeditus sit, qvi hac institutione libros doctos, novos, utiles, omni rerum scientiâ plenos, levissimâ operâ edere non posset: Ars magna linguas discendi, qva felicissima instituendi methodus in Tomis duobus docebitur: Ars magna commentandi, sive comentarius, omnibus Criticis palmam gloria praeripiens; & ad omne genus scriptorum Romanorum perfeFff ctissimus; qvod unicum opus tot mille Criticos Philologosque ad unitatem reducet: Ars magna Critices, viam accuratam ostendens de omnibus omnis generis scriptoribus judicium formandi & firmandi: Ars magna, seu Harmonia Adagiorum omnium populorum, Ebraeorum, Arabum, Graecorum, Latinorum, Anglorum, Italorum, Hispanorum, Gallorum, Belgarum, Germanorum &c. universali methodo ad gloriam usumque omnium gentium eruta: Ars magna Histoxiae specialis Hominis, Status Politici, Ecclesiastici, Oeconomici Regnatoris. Tomus I. debet continere totius vitae, h. e.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 356","label":"QVE INVENTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/356"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 358","label":"QVE INVENTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/358"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}