{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 387","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 387","ref":"387","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/387","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/387.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"Qvod ut eò promptiùs fiat, tres Regulas generales ponit; qvarum prima est de rebus cogitatione ad sua summa genera deducendis, cum qvibus cuncta entia diversam naturam, ha e. nihil commune ac diversam generationem habere observantur vel concipiuntur. Constituit autem tria cogitationum genera circa Imaginabilia, Mathematica, Physica, ad qvas classes omnia entia reduci possint. Secunda regula est: Omnibus ad ultima genera reductis observandum esse, vel ratione vel experientiâ, qvae in qvolibet genere ea sint, qvae omnibus singularibus concipiendis semper adsint. Tertia regula est: Omnes conceptus formatos sic esse ordinandos, ut sibi succedant juxta numerum, qvo plura possibilia seu elementa succedere exposcunt. Prima elementa imaginabilium, qvae sensu percipiuntur, constituit fluida & dura, rationalium puncta, rectas atqve curvas, Realium, materiam, motum & qvietem, sine qvibus nihil amplius concipi possit. Hinc ad Axiomata & Theoremata fabricanda procedit, ac magnam exemplorum è Geometricis petitorum copiam subjungit, qvibus praecepta ac regulas suas illustrat, adjectis nonnullis physicis demonstrationibus de Montibus ardentibus, quae ex eodem fonte promanant: qvam methodum ex Algebra primùm deductam vehementer extollit. Haec est, inqvit, nec ulla alia existit methodus, qvâ omnes, qui Algebrae student, utuntur, & cujus ope talia solvuntur problemata, quae cuivis humano ingenis indissolubilia primo intuitu videntur: Proposito enim problemate, res integra qvasi jam inventa ob oculos ponitur, ut ita clarè appareat, qvaenam res hic sibi invicem conjungantur: harum naturae seu definitiones vel jam notae sunt, vel re ipsam exhibentur: deinde unaquaeqve diversarum naturarum seorsim expenditur, & per diversam aeqvationem simplicissimis, qvantum fieri potest, chamcteribus exprimitur: tandem singulae harum aeqvationum variè inter se tamdiu comparantur seu junguntur, donec unica inde oriatur aqvatio, cui hae naturae qvae antè diversis aeqvationibus exprimebantur, inclusae, hoc est, omnes simul junctae sint, & qvaeproinde clarè ostendit, qvo pacto proposita qvastio sit solvenda. De hac Algebra speciosa Cartesius, Beaumontius, Vieta, Schootenius pluribus agunt. Hinc procedit ad illam tractationem, qvâ ratione veritatis acqvisitio exiguo labore perficiatur: qvod ut fiat, omnia impedimenta primùm removet, in qvibus primum locum tenent errores, in qvorum originem inqvirit, ac qvaedam ejus rei in imaginabilibus, rationalibus ac realibus enumerat. In realibus subtilissimos errores vocat, qvando cum realibus imaginabilia confunduntur, qvod in principiis naturae ponendis à subtilissimis nostri temporis Philosophis factum; atqve inde varias enatas sectas, & multa dominari etiamnum praejudicia ostendit; Qvorum remedium qvaerit 1. in accuratâ operationum intellectus ab imaginationis operationibus distinctione. 2.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 386.4-5","label":"386.4 to 386.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/386.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/386.4"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 388","label":"DE METHODIS VARIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/388"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}