{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 392","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 392","ref":"392","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/392","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/392.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":422,"text":"Vix enim in umbraticis illis conceptibus rectus observari ordo posset, ni clariores Ideae illos primùm produxissent, ut pro signis & notis inservirent iis, qvi ad occultam hanc Philosophiam admittendi aliqvando erant. Occultiorem autem fuisse illis in physicis doctrinam, qvalem Aegyptii olim professi sunt, ac mille fabulis involverunt, ut tot viri doctissimi & nuper Cl. Tollius luce meridianâ clariùs ostenderunt, totus ille istius philosophiae nexus ostendit, in cujus explicatione mirè se torqvent, qvi ad omnia alia dilabuntur, interpretes. Si enim illud universale principium, qvod illi Li appellant, & de qvo tam intricata illi proponunt, rectè pensitaveris, nil in illo aliud notatum observabis, qvàm illud universae naturae πρᾶτον ἐνεργητικὸν, qvod omnia mista solvit, vinculisque suis ligat; de qvâ tot miracula praedicant occultioris Physicae magistri. Conferatur prooemialis declatio partis secundae paragraph. 1. libri citati, & miraberis, qvam haec cum Chimicorum doctrinâ conveniant. Illorum sensum non ceperunt, qvi illa interpretati sunt. Est illud Chinensium Li nihil aliud, quam illa Cabalistarum linea viridis, qvae ubiqve gyrat. Fuisse verò apud illos Chemiae scientiam vetustissimam notius est, qvam ut in dubium vocari debeat. Ad Aenigmaticam illam Methodum Cabalistarum Hebraeorum doctrina referenda est, de qvânos lib. 1. cap. 10. De tali Methodo universali Cabalistica, qvâ Picus Mirandula ulus sit, & ad fastigium scientiarum omnium pervenerit, multa quoqve mirifica narrat Fichetus in libro de arcanâ studiorum methodo, p. 27. Hujus mysterii, inqvit, ea vis est, qvam in Cabala triginta & qvinqvaginta portis intelligentiae ex arcanis Hebraeorum eruit Reuchlinus, ut scientiam rerum omnium & mundum doctrinarum universum qvasi vivâ in tabellâ depictum subjiciat oculis, ordine planè admirabili. Deniqve continet omnia, & singula, singulaqve ut omnia & omnia ut singula ad amussim explicat, fformatque illum, qvem desideramus, hominem, ex omnibus conflatum compositumqve disciplinis. An ad illam methodum qvoqve respexerit Agrippa, an subtiliorem & diviniorem velit, & qvae ex afflatu doctos formare possit, de qvâ no lib. 1. cap. 12. p. 114, aliis conjiciendum relinqvo. De Cabala veteri notissimi sunt praeter ipsos Hebraeos, Reuchlini, Joannis Pici. Hacspanni, Buxtorffi, Hottingeri, aliorumqve labores. Gaffarellus Indicem Codicum MStorum Cabalisticorum qvibus usus est Picus, edidit Paris. 1651. Hujus Hebraicae methodi reliqvias se dare venditat Paulus Scalichius in Epistemonis Catholici libro 12, qvi inscribitur: de Revolutione Alphabetariâm, sive perfectissimâ ad omne genus scientiarum methodo, qvam ante 12. annos ad Carolum Austriae Archiducem scripserat, sed aliâ planê ratione institutam, ut conferenti patebit: etsi hanc posteriorem suam ipse ut perspicaciorem priori praeferat in recentiori illa editione; Inqvâ per petuo dialogo omnia tractat, cum in priori per capita procedat, ac pluribus exemplis suam dostrinam illustret. Hanc ille artem miris modis illic extollit: laudat ibi Petrum Daguinum Mediatum, virum totâ Italiâ celebratissimum, qvi 37.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 391","label":"DE METHODIS VARIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/391","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/391"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 393","label":"DE METHODIS VARIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/393","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/393"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}