{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 409","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 409","ref":"409","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/409","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/409.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Saepe etiam accidit, ut ipse notavit Fortius, qvod ad stylum aptiores simus, ac omnia nobis sponte profluant; saepe non nisi labore atque longâ cogitatione qvicqvam possimus comparare. Unde aliqvi minus recte colligunt, non esse ejusdem autoris, qvae non pari curâ perscripta sunt. Idem ne noctis qvidem tempus à scribendo vacuum esse vuit: Noctu ad manum tabulas ceratas vel lapideas habe, aut membraenas, quas ossibus adustis in usum eum praeparant. In his somno intermisso notare poteris, quae libebit, ac luce diurna melioribus typis rescribere. Easdem tecum circumfer semper, ut cum in mentem aut venusta verborum connexio, aut rerum observatio ulla inciderit, scribere ipsam iniis queas. Bonam partem libri hujus in tenebris scripsi, quando somnus me obcalculi dolorem reliqverat, idqve cum Sol adversa nobis figeret vestigia nocte vagante in madio caelo. Qvod Fortius hic praecipit, jamdudum, anteqvam Fortiana illa legerem, feci. Multa ego carmina in tenebris, cum somnus me destitueret, palimpsesto illevi, qvae inseqventi die elaboravi. Diligenter notari qvoqve vult Fortius, qvod per singulos dies profeceris, ejusqve suadet ephemeridas instituendas. In his tamen omnibus pro ratione aetatis ac ingeniorum temperies qvaedam adhibenda est. Ratio in his habenda est, ut praecipit Fichetus, nationum & atatum: alia Gallis, alia Italis, Hispanis, Germanis sunt ingenia; aliae juvenum & senum vires, aliae pericula. Alii diutius studendo, meditandoqve perdurare possunt, alii non item: temperamentum quoqve expendendum. Biliosi alacriores promptioresque sunt; sed difficilius & laboriosius student. Pituia qvi concreti sunt, tardiores sunt, at non ita fatigantur. Melancholici obstinatiores laborando habentur. Sanguinei medii sunt. Illorum omnium caloribus astivis pomeridianis periculosa est contentio. Est quaedam instudiis literarum ingluvies & avaritia, quae nocet animo, non concoquenti, sicut cibus avidius ingestus stomacho. Ne mihi sis Helluo librorum, sed Amicus. Modus ergo adhibendus est, qui rebus omnibus est salutaris. Illi enim diutius & felicius student, qui valent diutius, Valent autem illi diutius, qui studiis moderantur sapientius; qui autem effraenata sciendi cupiditate procurrunt immoderatè, auferrique se sinunt, in ipso limine corruunt, ut Claudii cantherius, fractis momento corporis & animi viribus. temporis qvoqve ratio habenda. Illud nempe, quod est ab otio, à recreatione diuturniore, à deambulatione & corporis exercitatione ludicra proximum, maxime opportunum est. Dici enim vix potest, quantos animus, corporis motu concitatus, impetus habeat, ait Plinius Junior, quantòve cursu calamus fluat, otii intercapedine recreatus. Ut gratiora illa studiorum intervalla sint, duo remedia praescribit Fortius: Alterumut bene nutrias corpus, ambules, ludas, conviveris, corpus vino impleas, ac aliis modis recrees mentem. Idcirco nonnulli ante concionem integros vini cantharos spiritu uno exhauriunt. Alterum ut multum dormias. Incredibile enim, quantum lucis, quantum alacritatis, res ca adferat animo. In hunc finem subinde qvoqve locum mutandum esse suadet Fortius: Meâ sententiâ senis forè mensibus aut singulis annie urbem quares aliam. Curas omnes, quae hunc impedire morem possint, abdicabis.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 408.5-6","label":"408.5 to 408.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/408.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/408.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 410.1-3","label":"410.1 to 410.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/410.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/410.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}