{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 410.1-3","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 410.1-3","ref":"410.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/410.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/410.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/410.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Equidem infolicissimos voco, semperque vocabo, dies illos, quibus tuquam ultra mensem desederim. Quod si profecturos metus inanis periculorum terreat, cum Caesare dicant: nunc te Fortuna sequamur. Peregrinatio praecipue confert ad exercitationem. Postquam enim in unâ urbe continua lectione eos, qui te audiunt, fatigaveris, transire licebit in aliam, ubirursus novos habiturus sis. Sunt praeterea res complures, tum in campis quos peragramus, tum in civitatibus, ad quas venimus, quae nos impellunt ad altiora. Nam animus & varietate mirè excitatur, & saepenumero rerum conspectu novarum permotus efficit ea, quae domi nunquam agitasset. Qvod tamen consilium omnibus placere ad omnem studiorum rationem non poterit. Est enim, ubi continuae locorum mutationes studia potius turbant, qvam juvant. Cui jungendum etiam hoc πραδοξον est de libris, qvos secum vehere debeat Studiosus: Qui alium petere locum decrevit, & longam ingredi viam, libros secum conserat solùm, in quibus diligenter res aliquas notaverit. Quod si in volumine duae tantum tresve paginae notatae sint, eas è librò eximat, reliquum vendat. Nec sit adeo fordidus, ut exigua jactura rei conatum remoretur. Cogitet semper, si ad summa pervenerit, non defuturas opes. Superiore anno Basileam profecturus è novo opere Plinii secundum librum à me notatum excidebam, ut mecum ferrem. Amicus interveniens me mentis esse parum sanae opinabatur. Sic tractavi libros complures, semperque faciam, cum id postularit occasio. Tametsi mihi essent novi codices Ciceronis, Platonis, Demosthenis, grandi comparati aere, omnes tamen paginas erumperem, in quibus scitu dignum aliquid scripsissem, quando esset proficiscendum. Et hâc qvidem ratione verè Excerpta adornarent studiosi: qvae mihi tamen displiceret. Qvibus animus non est, ut scribant, suadet Fortius, ut politè loqvi discant: Discant hi, quemadmodum res omnes memorare eleganter possint. Illorum tamen gloria, inqvit, à nostrâ laude distat, quantum momentum ab aeternitate.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 409","label":"RANDA COMPENDIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/409"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 410.4-6","label":"410.4 to 410.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/410.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/410.4"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}