{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 1 418","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 418","ref":"418","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/418","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/418.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Multa qvidem dubia circa hanc rem moveri posse fatetur Autor; verum multa ille ait difficilia videri, qvae nondum inventa sunt; inventa verò facillima videri, qvod exemplo Typographiae, acus magneticae, & circulationis sanguinis probat. Linguae Latinae autem tantam esse utilitatem, ut qvaevis difficultates superandae sint, qvô hunc finem tam citò assequamur. Prolixè ostendit è defectibus communis illius Methodi in linguâ Latinâ discenda, in qvâ tantum temporis verbis impendendum, qvo ad disciplinas ipsas expeditiùs iri possit, utilitates hujus viae brevioris. Primum, inqvit, à 6 vel 7 anno ad 17 vel 18 in collegio detinetur puer, intra qvod tempus qvot ambagibus circumducitur? Discendae omnes inflexiones, accidentia vocum, connexio sententiarum, distinguendae significationes, proprietates, Syntaxeos regulae: Qvae omnia taediosissima pueris sunt, & poenas scholasticas provocant, qvibus efferatur animus, & ad odium literarum inducitur. Hic Declinationum, Conjugationum, personarum, articulorum, Heteroclitorum, Constructionum perplexitates notandae sunt, qvibus velut eqvuleis & fidiculis torqvetur illorum animus. Qui in scribendo, vertendo, phraseologiis, exercitiis Rhetoricis labores suscipiendi? Posset compendium per lectiones qvidem institui, ut non sit opus prolixitate illâ regularum; sed in loqvendo & scribendo deficiet, atque tum ad priorem viam recurrendum est. Qvod si ad Philosophicas disciplinas admoventur, penè nitorem linguae Latinae dediscunt. Ideoque exigua qvaedam & imperfecta summo labore & impensis in scholis discuntur, ne qvid de temporis irreparabili jacturâ dicamus; cum alterâ illa methodo omnia simul comprehendi possint. Accuratiùs ergo in illam novam methodum inqvirit. Infans 22 mensium erat, cum primum informationi illi traderetur. Pauca illa vocabula vernacula, qvae à nutrice & matre haeserant, statim oblivioni tradita fuere. Iisdem magistris alius datus 31. mensium, qvi multa jam vernacula loqvebatur, intra 2, vel 3. hebdomadas omnia abolita, eorumqve loco tantum de Latinâ linguâ intra mensem hauserat, qvantum de vernaculâ antea sciret. Ex iis pueris major natu caeterorum qvasi magister est. Famuli qvoqve tantum de linguâ Latinâ sciunt, qvantum opus est ad qvotidiana illa exprimenda. Atqve ita Latinam prae vernacula didicerunt: qvam methodum Qvintilianus qvoqve Romanos secutos testatur, qvi primùm Graecâ, tum Latinâ linguâ pueros informarunt. Facilè autem posse pueros plures linguas simul sine confusione discere; qvod exemplo Constantinopolitanorum & Brabantorum probat, constatqve è superiore exemplo Roberti Gentilis. Qvare & pueri jam vernaculamloqventes è conversatione cum latinè loqventibus facilius, qvàm per praecepta, latinam discere possunt. Hanc viam facillimam esse ostendit Autor cap. 6.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 417.5-6","label":"417.5 to 417.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/417.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/417.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 1 419","label":"DEMETHODO IN LINGUIS, LATINA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/419","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/419"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}